Nobilissimo Viro Domino de Voltaire, Musarum Antistiti,
Greg. Mayans, Generosus Valentinus, S. D.
Ipso die, quo intellexi, Te velle legere comoediam Hispanam, ex qua celeberrimus Petrus Cornelius desumsit sententiam trium versuum, quibus Phocas Mauricium alloquens conquestus est de infelicitate sua propterea quod ille morte obita duos filios heredes suos relicturus esset, ipse vero nullum Imperii sui successorem, scripsi Valentiam, Madridium, et Hispalin, ut amici mei per cursores publicos ad me mitterent omnes Tragoedias, Comoediasque, in quibus Phocas et Mauricius interlocutores essent: itemque poëmata dramatica spectantia ad Ruderici Didaci, cognomento Cidis res gestas, ut certior fieres quodnam ex illis prae oculis habuerit insignis Comicus Petrus Cornelius, cum Cidum composuit. Licet autem amici mei diligentissimi fuerint in poëmatis illis inquirendis, et aliqua ad me miserint; nullum eorum tuo proposito conducit praeter comoediam celeberrimi Petri Calderonis de la Barca, cujus titulus est: En èsta vida todo es verdad, i todo es mentira, in qua leges illa Phocae verba, quae Petrus Cornelius imitatus est in Heraclio suo.
Perquam diligenter etiam conquisivi cl. viri Guilielmi de Castro, genere et patria Valentini, binas comoedias, alteram, Las hazañas del Cid, alteram, Las mocedades del Cid, ut inspicerem, utram earum imitatus fuerit Petrus Cornelius in sua Cido. Neutram tamen obtinere potui, etsi eas petierim, tum separatim editas, tum conjunctim, ut, si aliter res expediri no posset, ex ejus operibus comicis illas eximerem. Et quamvis Valentiae edita fuerunt; tamen ea non potui adipisci. Comoediarum ejus tituli leguntur in Josephi Rodriguezii Bibliotheca Valentina. Docti viri in Hispania negligere solent opera Dramatica vernacule scripta, propterea quod in Tragoediis Politica, et in Comoediis Ethica parum eminent; et ab ejusmodi compositionibus solet abesse ars, quam tantopere miramur in Poëtis Graecis, Latinisque. Hujusmodi autem scriptorum possessores, qui perpauci sunt, pluris ea faciunt, quàm aurum, et perinde occulta habent, ac si essent libri Sibyllini. Ego, ut de me fatear, cum adolescentulus essem, maxime oblectabar Plauto, atque Terentio, cujus lectionem septies repetivi Salmanticae. Duo illi egregii comici fastidium mihi moverunt vulgarium comoediarum dissimili modo compositarum, sive infrenem inventionem, sive ampullosum stilum consideres, decorique, et artis defectum. Sed cum caeteroquin essem Poëtarum studiosissimus, legi plusquam trecentos, praesertim Latinos, Hispanosque, quos adhuc conservo in mea Bibliotheca, et multo plures, quos quam magni aestimo praecipue Hispanos antiquiores, of nativum cogitandi modum, dictionem puram, et perspicuam. Voluissem itaque, ut alia a me quaesiisses, quae in his meis libellis inveniri possent; et in quibus desiderio tuo satisfacere possem. Nunc hoc solummodo indicabo. Cum Hispani Comici facilitate inveniendi praediti fuerint, quam consecuta est uberrima facundia, mirum non est recentes Poëtas Gallos, notas melioribus annis, in quibus post scientiarum renovationem critica viget, jam inventis adhibuisse modum, et ea longius promovisse, ac meliora fecisse adhibita arte, quam ingeniosissimi Poëtae Hispani, vel temporum barbarie ignorarunt, vel laboris taedio despexerunt, vel scientiarum cognitione non satis imbuti nequiverunt assequi. Ars enim est prudentiae filia, prudentia multiplicis rerum cognitionis, et haec magistra decori, absque quo Poëtae insani videntur, et eorum poëmata, aegri somnia. Itaque, ut ad Hispanorum Gallorumque Poëtarum comparationem redeam, si Democritus foret in terris,
credebat; ob inveniendi facultatem ab Hispanis staret, et nonnullos Poëtas Gallos magnae celebritatis Helicone excluderet. Te autem desineret (absit invidia verbo) ne que Tibi of ingenii praestantiam, et nativum stili candorem detrahere auderet.
Sed, ut summatim aliquid indicem, aliquos Poëtas Gallos, eosque eximios, imitatores fuisse Hispanorum, notissimum est. Equidem, ut de poëmatis minusculis loquar, Paullus Scarron, qui inter vestrates tanquam jocorum facetiarumque pater landatur, feliciter imitatus fuit duas cantiunculas binis tetrastichis totidemque tristichis constantes (vulgo dicimus Sonetos) Licentiati (hoc est, designati Doctoris) Thomae Burguillos, id est, Lupi Felicis a Vega Carpio, quae cantiunculae leguntur in ejus Rithmis fol.5. pag.2 et fol.28. pag.1 quas tamen ego nimis landare non audebo, si unice excipias inopinas sententias, quibus cantiunculae illae finiuntur. Nam nihil facilius, quàm ridicula et inexpectata sententia finire carmina. Amo dicta lepida: et aliquando vel in ipsius Plauti salibus Horatii impatientiam laudo.
Lepidissimum carmen orbiculatum celeberrimi Vetturii incipiens,
expressum est ex Lupi Felicis a Vega Soneto, cujus initium est,
Non pauci supralaudati Scarronis joci salesque ante eum legebantur in Comoediis Francisci de Roxas, et Augustini Moreti.
Atque, ut singillatim de Poëmatis dramaticis agamus, Comoedia inscripta, Don Japhet de Armenia, quae valde placuit Ludovico XIV composita fuit ad imitationem Hispanae, El Marques del Cigarral, quae auctorem habet cl. Alfonsum Castillo et Solorzano. Inscripta, Jodelet, desumta est ex ea Francisci de Roxas, cujus titulus est, El Amo criado. Le Chatiment de l'avarice expressa est ab inscripta, El Castigo de la miseria, cujus auctor fuit Johannes de la Hoz et Mota.
Thomas Cornelius in Dramate, Les Engagemens du Hazard, ante oculos habebat Calderonem de la Barca in Comoedia, Empeños de un acaso. Ejusdem Cornelii, le feint Astrologue, ecquis dubitabit, quin patrem habeat El Astrologo fingido laudati Calderonis? Ipsiusmet Cornelii, Don Beltran del Cigarral, procul dubio debet originem comoediae Francisci Roxas, Entre bovos anda el juego. L'Amour à la mode est El Amor al uso cl. Antonii de Solis. Le charme de la voix desumta est ex cl. Augustini Moreti comoedia: Lo que puede la aprehension. Alii huic lectioni dediti plura addent. Sed quid verbis opus est? Ipse Thomas Cornelius, ne videretur ab Hispanis Comicis multa surripuisse, publice confessus est, non pauca ex eis sumsisse. Neque ego haec dixi detrahendi caussa. Utinam Hispani Tragici, et Comici quamplurima sumsissent a Graecis, Latinisque, ac praesertim illorum studia, et artem imitati fuissent. Haberemus Poëtas priscis illis aequales, et fortasse praestantiores. Nam quin Ars Politica, et Morum doctrina nunc perfectius, et utilius tractari possit, quis eat inficias, si nomen habet Christiani? Una tantum in re Greacis, Latinisque cedere debemus: linguâ scilicet: illis ob verborum compositionem, magnificentiam, et harmoniam: his ob casuum varietatem. Sed in lingua, etiam Hispani Gallis praestamus ob vocabulorum amplitudinem, aptitudinemque numeri, tum Oratorii, tum Poëtici. Linguae praestantiae aliquando, volente Deo, accedet Artis perfectio.
Verum quid ego commemoro, quae Tibi sunt notissima? Utinam alia possem dicere, quae Tibi essent incognita. Sed id non sinit lectio tua difusa per omnium nationum exquisitissima opera, praesertim Poëtica, ex quibus apis more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum, circa nemus Heliconis, et Hypocrenes fontem operosa magnus carmina fingis. Vive igitur feliciter; et quae a Deo optimo maximo accepisti dona, fac ut immortaliter consecres ejus gloriae. Olivae in Regno Valentiae XVI. Cal. Martiàs [14 February] Anni MDCCLXII.