Versailles 28 junii 1746
Celeberrimmo Gerardo Friderico Muller salutem plurimam dat Francicus Voltaire,
Si lungo et gravi morbo non laboravissem, citius tibi et venerandæ imperiali Academiæ, quas debeo reddidissem gratias. Semper miratus sum quantam orbi terrarum utilitatem afferrent tot nova virorum doctissimorum collegia quæ quasi communem inter se rempublicam erexerunt a finibus Italiæ usque ad Finlandiæ terminos. Cum inter se dimicent Reges, academiæ vinculo sapientiæ unitæ sunt, et cum vesana ambitio tot regna perturbet tot devastet provincias, amor bonarum artium anglos, germanos, gallos, italos arcte conjungit et ut ita dicam ex omnibus populis, selectum unum populum efficit.
Sed præcipue mira semper veneratione prosequar vestram imperialem Academiam quæ nata est cum Petri magni imperio et ædificata cum urbe Petropoli in loco antea Europæ fere ignoto, ubi nec ullum civitatis vestigium nec quidem rusticorum mapalium erat. Hæc omnia de nihilo creavit magnus ille Legislator et nunc jam novem volumina vestra societate prodierunt in lucem, in quibus multa reperiuntur quæ eruditissimos etiam possint erudire, cum nihil de hoc genere in publicum exierit in multis antiquorum et florentibus imperiorum metropolibus.
Expecto ardentissime decimum volumen quod cæteris quæ jam teneo, et in celeberrimæ dominæ du Chastelet biblioteca reposita sunt, cum summa voluptate adjungam. Si mea me valetudo patitur adhuc studiis quæ amavi et colui operam dare, in latinam linguam vertam dissertationem quam nuperrime misi anglice scriptam ad regiam Londini societatem, et italice, ad institutum Bolonianum, quibus inlustribus academiis abhinc aliquot annis sum aggregatus. Agitur in hac diatriba de antiquis petrificationibus, et conjectis ut aiunt, ubique stupendarum quas terrarum orbis dicitur expertus fuisse mutationum monumentis. Hanc tibi vir eruditissime et celeberrime mittam latine elaboratam, et meas academiæ judicio submittum cogitationes.
Cæterum nunquam honoris mihi ab Academia conferti immemor ero. Te rogo enixe ut velis sociis tuis omnes animi mei sensus gratitudinem, venerationem, curam, amorem testificari.
Cum essem Berolini, decreveram usque ad urbem Petri magni, iter facere tet cuncta tanti hominis vestigia et opera intueri, sed præcipue academiæ e tuorum spectator esse laudum, nec mea valetudo, nec temporum opportunitas hac me permiserunt frui voluptate. Nunc magna me consolatio recreat, cum me unum e vestris civibus putem.
Vale et mihi academiæ gratiam et tuam vitæ meæ ornamentum conserva.