Franciscus Voltaire justiciam venerabilis magistratus requirit contra nominatum Dorn qui hodie ejus pecuniam abstulit, et pretendit dominum de Voltaire eum aggressum esse cum pistoletto.
De hac calomnia præfatus Voltaire quæritur.
Constat ex testibus, dominum Voltaire transisse in sua domo cum pistoleto sine pulvere, sine plumbo, sine lapide, ut hic pistoletus ad viam capessendam resarciretur. Dominus de Voltaire nec vidit calomniatorem Dorn, nec potuit illi loqui, ergo non eum aggressus est.
Voltaire
In Domo leonis aurei die 7a julii 1753
hæc omnia testificantur
Colini
Joh: Fridericus Mieck
Pistoletum Quæstionis quod oculis vidi in domicilio Dni de Voltaire nec plumbo, nec lapide, nec pulvere instructum fuit quod attestor.
Boehm Not. eodem.