Type de texte | source |
---|---|
Titre | Etymologiae XIX |
Auteurs | Isidore de Séville (Isidorus Hispalensis) |
Date de rédaction | (630) |
Date de publication originale | |
Titre traduit | Etimologías libro XIX |
Auteurs de la traduction | Rodríguez-Pantoja, Miguel |
Date de traduction | 1995 |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, "De pictura" (numéro XVI (cf Reinach 32)) , p. 121-123
Pictura est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum uisa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura : est enim imago ficta, non ueritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et ueritatis habentia. Vnde et sunt quaedam picturae quae corpora ueritatis studio coloris excedunt et, fidem dum augere contendunt, ad mendacium prouehunt ; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, uel Scyllam hominem sursum, caninis autem capitibus cinctam deorsum. Picturam autem Aegyptii excogitauerunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diuersis ; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit et inuenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Vnde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futuraeque imaginis ducunt, deinde coloribus implent tenentes ordinem inuentae artis.
Dans :Les origines de la peinture(Lien)