Type de texte | source |
---|---|
Titre | De inventoribus rerum libri tres. M. Antonii Sabellici de artium inventoribus ad baffum carmen elegantissimum… |
Auteurs | Virgile, Polydore (Polydorus Virgilius) |
Date de rédaction | 1499 |
Date de publication originale | 1509 |
Titre traduit | On Discovery |
Auteurs de la traduction | Copenhaver, Brian P. |
Date de traduction | 2002 |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
(livre II, chap. 24, §2-3), p. 344
Picturam itaque, teste Plinio libro 7, Gyges Lydius omnium primus inuenit in Aegyptio, in Graecia vero Pyrrhus Daedali cognatus, ut Aristoteli placet, ut Theophrasto Polygnotus Atheniensis. […] Incerta igitur de picturae initiis quaestio est, nam et Aegyptii, eodem Plinio teste, ante sex milia annorum apud se inuentam quam in Graeciam transiret affirmant. Graeci autem alii apud Sicyonios, alii apud Corinthios repertam dicunt. Omnes ab umbra hominis linei circunducta, quod Fabius aperte testatur in 10, dicens : Non esset pictura nisi quae lineas modo extremas umbrae quam corpora in sole fecissent circunscriberet. Ac si omnia percenseas, nulla sit ars qualis inuenta est nec intra initium stetit. Quintilianus hactenus.
Dans :Les origines de la peinture(Lien)