Type de texte | source |
---|---|
Titre | Liber Chronicarum |
Auteurs | Schedel, Hartmann |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1493 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, fol. LXXI
Zeuxis heracleotes maximus pictor et ipse aetate hac (ut Eusebius habet) inclitus fuit. Qui Plinio teste lib. 35 naturalis historie peniculum ad magnam gloriam perduxit. Opes tantas acquisivit ut institueret donare opera sua: eoque nullo precio satis digno permutari posse diceret. Pinxit autem ut idem Plinius ait puerum uvas ferentem ad quas aduolarent aues: processit iratus operi et dixit: uvas melius pinxi quam puerum tam et si hunc consumasses aues ipse timuissent. Idem etiam secundum Quintilianum umbrarum inuentor perhibetur. Parrasius quoque hac etate summus pictor cum predicto Zeuxide in certamen descendit. Et cum Zeuxis detulisset uvas tanto decore pictas ut aues aduolarent, ipse lintheum auibus pictum detulisse traditur. Ita veritatem representantis ut Zeuxis alitum iudicium afflagitaret. Sed tandem remoto lintheo et ostensa pictura atque errore intellecto palmam ingenuo pudore concesserit Parrasio: quoniam ipse aues fefellisset.
Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)