Biblio > Sources > 43

Type de textesource
TitreIn Aristotelis poeticam commentarii
AuteursBeni, Paolo
Date de rédaction
Date de publication originale1613
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

(part. 19), p. 124-125

Secundam poesis causam quam a delectatione duxit confirmat a signo. Cur rerum imaginib. delectamur. Argumentum ac signum quod propositæ sententiæ ; omnes inquam imitationibus gaudere, adhibet confirmandæ, perspicuum est : nemo enim non interdum eleganti earum rerum imagine delectatur, quas vel horret, vel non sine molestia intuetur ; vt truculentæ feræ aut interdum cadaueris. Sic Cleopatram aspidis dente necari, Laocoontem vna cum filis a serpentibus interimi, non sine horrore ac molestia spectaremus ; cum tamen elegantes harum rerum imagines, quæ in Vaticano visuntur Romæ, non sine quodam voluptatis sensu agnoscamus. Quod si rursus huius rei causam requirat, cur inquam rerum imaginibus delectemur, ea est (inquit Aristoteles) quia inde discere solemus, quod est iucundissimum. Et ideo si quando expressarum imaginum notitiam non percipimus, ita vt inde nihil aut discamus aut reminiscamur, vix ac ne vix quidem delectamur ; quin interdum ea ignoratione affligimur. Quamuis enim interim artificium capere oculos possit, mens tamen non conquiescit, nisi quid imagine illa representetur, intelligat. Sic sane vbi regiam domum ingrediaris, quæ aulæis instructa sit, vnde longo ordine Alexandri Macedonis aut Scipionis facta represententur, mirum est quantopere illorum historiam nosse cupias. Quod si eas didiceris, magnam quoque inde hauseris voluptatem. Ac profecto cum idiotæ imitatione delectentur, nihil mirum, siquidem imitatorum imagines sunt veluti idiotarum libri, ex quibus non sine voluptate discere solent : eruditos vero propter reminiscentiam delectent maxime, et hinc est vt elaboratis imaginibus vtrique gaudeant ; etiam si earum sint rerum, quæ alioquin vel metum vel molestiam afferunt. Prosequitur vero eleganter Plutarcum totum hoc argumentum in Conuiuialibus quæstionibus. Vbi cum quæsisset cur non sine voluptate audiamus eos qui iratorum vel mœrentium gestus representant ; mœrentes vero ipsos aut iratos moleste feramus, non vnam afferebat causam. Prima erat quod delectemur dum videmus eos quos sat scimus affectos non esse, affectus tam egregie referre. Altera quia iis facile delectamur, quæ scite atque artificiose aguntur ; et idcirco, inquit, admiratione interim capimur. Tertia in Aristotelem plane recidit, atque his continetur verbis. [[1:c. I]] Eodem vero modo afficiunt nos spectacula. Homines etiam morientes aut morbo conflictatos sine molestia non videmus. Philoctetam pictum et effictam Jocastam (in cuius facie aliquid argenti admiscuisse ferunt artificem, vt aes hominis exanimati et contabescentis speciem in superficie referret), cum voluptate spectamus et admiramur. Hæc Plutarchus. Cuius sententia cum iis etiam optime consentit, quæ eadem de re scripsit Aristoteles in I. Rhetoricorum, vbi sane [[1:cap. II]] Quia discere, inquit, et admirari iucundum est, illa quoque omnia cæteraque huiusmodi iucunda esse necesse est : quæ per imitationem facta sunt : vt pictura et ars statuaria et poetica et denique quicquid imitatione bene expressum fuerit : etiam si illud minime iucundum fuerit, quod exprimet imitatio. Neque enim quisquam ex hoc voluptatem capit : sed quia colligit hoc illud esse, quo fit ut aliquid discere videatur. Ex quibus omnibus efficitur delectationem quæ ex imitatione percipitur, quoniam nemo non gaudet imitatione, esse naturalem. Quod enim in omnibus hominibus facile observatur, et tanta cum naturæ consensione (quæ enim delectant. Naturæ amica esse solent) id naturale censendum est.

Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)

(part. 74), p. 353-354

De voluptate gignenda ex fabulæ constitutione. Controuersia LXII. Quæ et quomodo ex calamitosi finis tragœdia percipi possit voluptas. Temere voluptatem quæri ex tragica fabula. Probatur. […] VII. Denique si quis eo confugiat vt dicat saltem imitationem (imitatione enim calamitates exprimuntur in tragœdia) habere voluptatem, iam bonus poeta sic spectatorum animos et a re ficta ad veram auertit, vt actio re ipsa geri non imitatione quadam exprimi videatur. Quare dum leonem bene fictum ac sæuientem offendimus lætamur facile ob imitationem, quia fictum esse scimus, nec esse cur formidemus ; sed in tragœdia et comœdia in qua sensim ita capitur animus, vt quasi res vera agatur commoueamur, interdum etiam lacrymas ipsas profundamus, imitatio voluptatem afferet nullam. VIII. Nam si sensum adhuc aliquem ac memoriam rei fictæ spectatoribus in dramate relictam dicas vnde imitationem esse meminerint, proptereaque aliquam ex imitatione capiant voluptatem, iam hinc e contrario timori et misericordiæ locum præcidas aut exiguum relinquas ; vera enim res timorem incutit ac misericordiam, non quam lubricam esse recordamur ac fictam. Hæc contra Aristotelem in proposita sententia. Qua in re facile docere possim in peripatetica schola voluptatem requiri, at quæ tandem et quomodo concilianda, non facile. Sed enitat tamen vt rem explicem.

Voluptatem contra quærendam in tragœdia docetur multis. Ac primum poëtis vniversim voluptatem vsque adeo gignere dicitur, vt aliqui poësis ac propterea tragœdiæ quoniam germana poëtis est forma et species ; finem statuere non dubitarint voluptatem. Et quamuis nos utilitatem poësi in finis loco tribuendam docuimus, voluptatem tamen esse præcipuum poësis instrumentum quo utilitatem pariat, non concessimus modo, sed probauimus. Huc accedit quod in definitione suaui sermone dicitur vti, ac rhythmo, harmonia, et metro instrui : nimirum vt comodius suauitatem afferat ac voluptatem. I. Sed et imitatio qua constat tota id confirmat : imitationem enim præsertim poëticam miras habere voluptates comperum est. II. Adde quod admirationem requirit Aristoteles in tragœdia, præsertim in peripetia et fortunæ commutatione.

[…] [[2:Respondetur ad contrarias rationes. Ad primum]] Ac primo fateor ex tragica fabula timorem incuti ; nec inficior timorem cum voluptate pugnare. Sed tamen illud etiam affirmo, timorem in tragœdia nec talem ac tantum gigni vt nullam voluptatis admittat partem ; nec nisi leviter aut mediocriter gigni ante peripetiam quæ aduersum rei casum atque adeo calamitatem affert ; ita vt ante peripetiam locus non exiguus sit voluptati quæ ex iis oriatur de quibus paulo ante. In peripetia quoque ipsa admiratio vel maxime excitatur quæ iucunditatem afferat ac tristitiam temperet non mediocriter. [[2:Ad secundum]] Ita fit vt quamuis interdum oboriantur lacrymæ, cum dolore, quoniam non est summus, voluptas quædam copuletur. Nihil enim prohibet vt spectator hinc vicem doleat morientis ac sibi quoque timendum putet ; illinc admiratio et cætera quæ narrabam afferant iucunditatem. Itaque Aristoteles in libro I. Rhetoricorum docet in luctu etiam voluptatem quandam progigni posse. Nam molestia verbigratia gignitur et fletus dum orbamur amico ; cum tamen eiusdem quem diligebamus memoria sit iucunda et mutuorum officiorum recordario afferat voluptatem.

Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)

(part. 88), p. 422-424

Verum hoc tempore non instruit poetam, vt histriones erudire possit vel monere ; multoque minus histriones ipsos edocet ; sed poetam monet, prout monere debet, vt in poemate pangendo et actione carminibus effingenda personarum affectus et motus exprimat pro dignitate. Itaque debet quidem poeta animo et cogitatione vim amoris, iræ et aliarum perturbationem meditari, ac motus omnes et gestus reputare, vt inter pangendum eos commode exprimat ac cæteris veluti ante oculos ponat ; non autem debet irasci, furere, timore percelli, languere, deficere animo, obstupescere, insectari hostem, ridere et cætera huiusmodi efficere. Alioquin dum fuerit (sic) Hercules, dum languet Thelephus, dum delirat Aiax ac sues coedit, hæc omnia poetæ tractanda essent et facienda, vt deinde carminibus ea commodius exprimeret, quod est dictu perridiculum. [...] Vt ridentibus adrident ; ita flentibus adsunt / Humani vultus […]. Non est quod inficiemur Aristotelem præcepisse vt poeta eos ipsos affectus et motus quos molitur et tragicis personis dictione affingere et auditoribus perspicue ante oculos ponere, prius in se ipso experiri nitatur ; ita vt vel gestus illarum agat et motus omnes. Dum enim iubet vt σχημάσι figuris inquam se ad illos conformet quos peragendo exprimit, id significat : tametsi dum eam affert rationem quia qui perturbatur, perturbare alios ac persuadere valeat ; quique fluctuet fluctuare alios faciat, quique demum verissime iratus sit, hic ad iram alios provocare possit. […] Neque tamen, quod pertinet ad affectus ac motus quos omnes quoad eius fieri possit poeta experiri ac tractare iubet Aristoteles, crediderim ei assentiendum in omnibus, nam timorem experiri, vt frigus occupare artus perdiscas, ac proinde apposite illud describas seu timentem effingas (atque idem dixerim de amore, lætitia et de aliis quibusdam perturbationibus) recte quidem contingat. Contra vero vehementi ira percelli quæ iudicium perturbat, non sit ex poetæ vsu, sed præstet hanc in aliis inspectare (atque idem dixerim de odio et si quæ est huiusmodi affectio quæ obsit prudentiæ) et alieno malo eius vim agnoscere, vt integro illam iudicio describas. Nam furorem, morbos, vulnera, cruciatus, animi defectionem, desperationem, exilium, et id genus mala experiri ; vt commodius exules, desperatos, furentes, et huiusmodi alios describere possis ac fingere, id vero (vt dicere cœperam) ridendum esset.

Dans :Polos, si vis me flere(Lien)

(part. 11), p. 91-93

Principio igitur sumit ac statuit eos qui imitantur, imitari agentes : hos vero addit aut studiosos ac bonos aut malos esse necessario. Quod tamen non tam sumit, quam probat : idque ea ratione, quia studiosos solos aut malos ferme consequuntur mores : siquidem, quod pertinet ad mores, vitiositate et virtute differunt omnes : et hic fieri concludit, vt imitatores vel meliores imitentur quam nos simus, aut peiores aut etiam similes : idque non secus ac pictoribus vsu veniret, inter quos hinc colliget in sequenti particula (nam ideo adhuc suspensa est oratio) pro rerum imitarum varietate variari quoque propositas imitationes ac poësim. […]

Controuersia XX. V. At quid est deteriores aut meliores vel tales imitari ? Imitatio enim similitudini studet. Siquidem, vt hic in loco scribit Averroes, in imitatione intenditur (interpretis vtar verbis) conuenientia assimilati cum suo assimilabili. Et ideo non videtur poësis meliorum deteriorumue imitatione varianda. VI. Nam quod pictores idem facere videantur, non magnopere interest, cum horum quoque fit, non tam meliores aut deteriores quam similes imitari, pictoris enim virtus in eo enitet vt non meliores aut deteriores sed similes fingat. Hæc aduersus propositam particulam. VII. Vt omittam videri Aristotelem minus constanter loqui dum modo studiosos et malos, modo meliores ac deteriores affert, quibus varietur imitatio : modo meliores, similes, peiores : de quibus opportunius infra. Sed iam vt totam hanc controuersiam explicem ac doceam poëticam imitationem in vniversum actores eosque ἑτέρους imitari, sic respondeo.

Respondetur. Reuera nihil prohibet quominus pictor aut huiusmodi imitator aliquis eas res imitetur, quæ nihil minus quam πράττοντες, sive agentes dicantur : sed tamen illud quoque verissime dicitur, pictoris consimiliumque imitatorum studium in humanis ingendis occupari vel maxime, ita vt agentes in primis imitari videantur. Et huc pertinet quod mores etiam quoquo modo exprimunt, ita vt pictura quasi altera poësis, morata scilicet, haberi ac dici soleat. […] [[1:Ad quintum]] Dum vero deteriores aut meliores imitantur, nihil prohibet, quin similitudini studere possint, et ad viuum agentes effingere. Neque enim deteriores aut meliores effingere dicuntur, quia aliter quam sint, agentes exprimant ; sed quia aliqui in optimis et præstantissimis imitandis occupantur vt Epici, aliqui in deterrissimos et viles vt Comici. [[1:Ad sextum]] Et hoc pacto etiam pictores dicuntur alii meliores, alii peiores, alii similes imitari ; quia scilicet alii optimos pingere solerent et virtutis laude clarissimos ; alii prauos et inquinatos, alii similes, hoc est nobis qui inter pessimos et optimos numerandi sumus (tales enim sunt plerique hominum) consimiles. Quo sit vt similitudinem sectari quoque possint : et tripartita ista varietate rem ad imitandum propositam ad viuum ac pro dignitate representare. [[1:Ad septimum]] Nam quod videri potest minus constanter loqui Aristoteles, dum bonos aut malos, modo simpliciter ac sine exceptione, modo comparate profert, quibus varietur imitatio, id vero opportuniori loco reseruari patiemur.

Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)

(part. 80), p. 400

Hoc autem præceptum videtur tum in eo niti quod sæpe commemorauit de tragœdia dum eam distingueret a comœdia, nimirum meliorum esse imitationem, tum maxime in duobus decretis quæ iam antea sunt explicata. Vnum in particula XI. vbi scribit ex pictoribus aliquos, cuiusmodi erat Polignotus, meliores effingere et imitari consuesisse ; quod est (vt ego quidem interpretor) non meliores delegisse quos imitaretur, sed quos imitaretur meliores quam essent expressisse ac reddisse. Cum enim subiiciat Dionysium contra effinxisse similes, sane Pauson qui deteriores, Polygnotus qui meliores, expressisse et deddisse dicitur, deteriores ac meliores quam essent expresserit necesse est. Ita vt dum hic meliores exprimi iubet, id plane videatur quod de Polygnoto commemorauerat ; siue meliores fingi dicat quam essent, siue meliores quam communiter essent homines, præsertim eius ætatis. Tametsi, vbi quis pugnet (id quod opinati sumus aliquando) meliores imitatos esse ac deteriores, hoc est præstantiores ac viliores sibi ad imitandum proposuisse pictores illos, habebit quos sequatur. [[4:suite : Portrait ressemblant et plus beau]]

Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)

(part. 140), p. 558

Iam vero subdit Aristoteles Euripidem res imitari consuesisse et exprimere quales essent. Quare quemadmodum inter pictores Polygnotus meliores efficiebat homines, Dionysius similes, ita inter tragicos meliores Sophocles (qui enim tales fingat quales esse debeant, nec tamen quales sunt, meliores illos efficiat necesse est) quales erant, Euripides, ac rursus quemadmodum Homerus (vt ad poësim redeam) meliores exprimebat (si Aristoteles credimus) Cleophon similes, ita Sophocles et Euripides.

Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)

(part. 52), p. 282

Et ideo Xenophon Cyrum dum non qualis esset, sed qualis esse debuerit, commemorat, ac properea ad poetam accedit propius quam ad historicum, eum omnibus virtutis ornat, ac tanquam optimi Regis Heroisque ac Ducis ideam proponit. Et huc etiam pertinet quod Polignotum, qui meliores pingeret, non indignum iudicauit Aristoteles, cuius exemplo studiosorum et bonorum imitationem exprimeret. Atque eodem nomine (id quod plurimum quidem refert) affirmauit Homerum meliores imitari ac fingere consuesisse.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

(part. 80), p. 400-403

[[4:suit Polygnote et Pauson]] Alterum decretum in quo multo magis nititur in præsentia, habetur in particula LII, vbi poetam distinguens ab historico ait eius studium esse magis philosophicum (quia scilicet res vniversim magis spectat, et propterea tanquam ideas rerum effingit ac res quales esse debeant canit) hunc minus studiosum et philosophicum, idque quia singularia prosequitur, et quid hic aut ille gesserit non vero quod gerere debuerit, enarrat, studium illud philosophicum poëtæ relinquens. Et hac de causa iubet hoc in loco vt poeta quos imitatur mores hos pleniores reddat et absolutiores ; ita vt in eo genere, seu virtutem spectes seu vitium, excellere videantur qui his vel illis moribus præditi exprimantur. Hæc particulæ huius sententia. In qua tamen est quod dubitemus aliqua.

Dubitatur. I. Ac primum num εἰκονογράφους istos vnos pictores comprehendere velit, an quoscumque fictores imaginum qui longo ordine numerari possunt. Si enim pictores tantum intelligi quasi vero ii imaginibus quas coloribus exprimunt, maiorem affingant pulchritudinem, quid erat cur iconographos potius quam ζωογράφους seu pictores commemoraret ? II. Quod si omnes, quid erat cur subiungeret hos pulchriores pingere, quasi vero res coloribus tantum ac pictura nitetur ? Deinde quid fieri potest vt pictor et poeta similes reddat quos pulchriores effingit aut meliores ? Sane hac in re tum a recta imitatione quæ requirit, vt res plane exprimatur qualis est, discedat necesse est ; tum præceptum violet quod de moribus et similibus exprimendis et convenientibus allatum est. Certe Dionysium quem medium inter Polygnotum et Pauson constituit qui augerent minuerentque pulchritudinem, dixit similes reddidisse ; hos vero pulchriores quidem aut deteriores, similes nullo modo. III. Ad hæc qui verisimile tueatur seu moribus plenioribus seu pulchrioribus quam essent effingantur ? IV. Præsertim vero, quia mediocritas vt in plerisque cernitur, cum verisimili magis cohærere soleat quam excessus et conuenientiam referre. V. Huc accedit quod qui summam in aliquo morum duritiem et asperitatem ostentet, is præceptum illud violet quo actores meliores exprimendos decretum est. Denique huc illud etiam recurrit quod de tragico dubitatum est sæpe : qui scilicet imitatur meliores, cum sæuitia plenos inducat passim. VI. Quanquam dum hic meliores ad extremum non modo virtute ac probitate verum etiam vitiositate, vt inertia, duritia, asperitate, meliores hoc est pleniores facit, cum auget dubitationem tum vero confundit omnia. Hæc contra particulam propositam. Quibus tamen enitar vt satisfaciam.

[[2:Respondetur. Ad primum]] Ac primum quidem optime sibi constat Aristoteles dum εἰκονογράφους quibus non pictores solum, sed quoscumque imaginum fictores contineri volumus ac designari, γραφόντας (quæ vox fictores quoque seu fingentes significat) appellauit : ita vt non ad pictores contrahat iconographos, sed cum fictoribus reciprocari velit, atque conuerti. Itaque dum ii, inquit, καλλίους γράφουσι non pulchriores pingunt vertendum est cum Victorio et allis quibusdam sed fingunt, vt late pateat sententia. Et idcirco etiam dum Victorio suspicatur ac docet in Commentario per iconographos designari certos pictores qui in imaginibus ac vultu hominum effingendo toti essent, non possum non dissentire. Vt omittam iconographos imaginum expressores dum appellat ac vertit, minus latine vel potius barbare locutum esse. Difficilius est quod secundo obiiciebatur loco, dum pugnare docebamus, vt qui pulchriorem fingit aliquem aut meliorem, is similem eum reddere dicendus sit. Quem in re dum plerique silent interpretes ac dubitationem etsi obuiam dissimulant, nititur Alexander nodum soluere. Quapropter (vt eum latine audiamus) sic disserit. Non secum ipse pugnat Aristoteles dum similes requirit mores ; et tamen ad summum euehi debet, ac propterea meliores quam sint fingi. Nam aliud est alicui eos attribuere mores quibus præditus fuit numquam, quisque ei nullo modo conueniunt (sic enim similitudinis violaretur præceptum) aliud est mores quibus ille sit præditus, augere et ad summum prouehere. Quare violaret quidem simile qui Achillem fingeret mitem, cum satis constet immitem fuisse et iracundum ; sed qui illum supra quam esset, iracundum expressisset, ita vt non tam in eius iracundiam quam in summam quamdam iracundiam spectasset, illius augens iram, morum similitudinem non violasset, sed boni poetæ officio functus esset ac laudem meruisset. Sic Alexander nodum vel soluit vel scindit ; iis, opinor, hærens quæ senserat Vtinensis dum sic scriberet. Poëtas (ait Aristoteles) etiam si intueantur perfectam morum formam, non tamen impediri, quominus exprimant in iis τό ὅμοιον, nam si ad illud ipsum exprimunt sub excellentiore quadam figura, in eo genere, quod sibi proposuerint, nam si ad aliud genus transgrederentur ; id fortasse non efficerent, essentque reprehendendi, sed vnumquodque genus per se supremos quosdam habet decoris gradiis, et absolutissimam recipit formam, non tamen degenerans a sua natura et effigie pristina. Ego vero siue laudem meruerit ac boni poëtæ partes impleuerit qui præstantissimos effingat spreta mediocritate, non disputo hoc tempore. Sed tamen illud pugno, similitudinem adhuc violari cum Achillis ira non qualis erat, sed maior et ad summum euecta describeretur. Haud enim effici potest quin a similitudine deflectat. Non enim is solum similitudine deflectat qui illum effingat mitem, verum etiam qui illum supra quam vere iracundus esset, effecerit iracundum. An igitur Aristoteles eos spectat fictores qui non certu maliquem hominem verbi gratia aut animal fingunt, vt Alexandrum aut Bucephalum (in his enim deflecteret a similitudine fictor si illos redderet pulchriores) sed certum aliquod rerum genus, vt hominem aut equum ? Cum enim non in hunc vel illum hominem aut equum spectent, sed hominem et equum concipientes animo, hos adamussim fingant, ita vt quæ illis conuenit præclare exprimant, tum insuper eximia pulchritudine cumulent, ii sane similitudinem haud violarent quantumuis meliores et pulchriores exprimerent. Aegre huc crediderim confugiendum cum Aristoteles rem Achillis exemplo declaret hoc est rei singulæ et certæ cuius pulchritudo augeri nequeat quin violetur similitudo. Satius igitur sit statuere, deflectere quidem interim poëtam et imitarorem a germana ac perfecta similitudine, nam non eum talem plane effingit qualis omnino est, sed tamen non dissimilem fingit quod vitiosum plane esset. Et idcirco Aristoteles vbi diluit accusationes poëtarum, sic huic satisfacit, vt non pugnet eum qui ad ideam ac summum aliquid euehat, similitudinem omnino retinere, sed tamen iusta de causa posse id facere. Itaque dum ait Aristoteles iconographos quos imitari debet poeta, cum propriam alicui formam tribuerint, reddentes similem, pulchriorem tum fingere, non profitetur hunc in propria ac germana plane forma atque omnibus absoluta numeris conseruari, sed pulchritudinem augeri. Id quod alibi excusat, vt dicebam, quod pulchriores ac præstantiores hinc effingantur imagines et quales esse deberent. Alioquin fateor me non habere vnde repugnantia vindicem Aristotelem. [[2:Ad tertium]] Iam vero ex dictis fortasse liceat ostendere nec verisimile violari dum pleniores effinguntur mores. Siquidem non contrarii interim exprimuntur ac plane dissentientes, vnde verisimile violaretur, sed paulo pleniores. Ita vt similitudo seruetur adhuc nec obscure seruetur. Eodemque modo conuenientia si non perfecta semper (hanc enim fateor in mediocritate ferme positam esse) satis tamen retinetur, ita vt mores non tam cum illa pugnent quam paulo ab ea deflectant. [[2:Ad quartum]] Multo difficilius est quod de asperitate morum ac duritie obiicitur, cum vitia ferme augeri iubeat, vnde probitas morum videtur euerti ; cum tamen meliores fingi actores iusserit Aristoteles. Sed fortasse præstat respondere, Aristotelem non prohibere quominus meliores fingantur, aut iubere vt vitium augeatur, sed tamen sentire vt si quando hinc sit deflenctendum vt cum alicuius iracundia, vel inertia, vel durities sit exprimenda, plenior effingenda sit quemadmodum Homerus fecit in Achillis describenda vel ira vel duritie vel cunctatione atque otio. Communiter enim bonos mores fingamus oportet, ne priscorum tragicorum mores sæuos passim atque improbos actores proferamus. Quod si aliquis (etsi enim raro faciendum et in paucis, faciendum tamen est) ad summum euehendus est vt huius quoque prauitatis quædam veluti idea existat et appareat. Adde quod Aristoteles videtur hoc in loco tacite Homero canere, qui quemadmodum egregie pulchrum et fortem descripserat vel haberi cupiebat Achillem, sic e contrario summam in eo duritiem atque iracundiam (credo quod non satis perspectas haberet veras virtutes, atque adeo barbaram iram et duritiem in laude poneret) expressit ; ita vt Aristoteles iræ quoque, socordiæ, ac duritiei, Homero vt patrocinaretur, ideam quandam exprimendam voluerit. Et hic etiam coniectare licet quo consilio dicat tragicum imitari meliores. [[2:Ad V. et VI.]] Non enim videtur intelligere probitate omnino et virtute meliores (tametsi aliquando id quoque accidit) sed potentiores ac dignitate et nobilitate præstantiores, quales vilioribus qui comœdiæ tribuuntur opponere solemus. Nam hoc modo etiam ira, durities et si quid huiusmodi in melioribus hoc est potentioribus et illustrioribus retinetur.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

(part. 151), p. 590

[[8:voir aussi Zeuxis Hélène]] Vt enim Zeuxis (inquit rursus, atque ita sentientiæ probationem hic quoque subiiciens, qualis sit sententia tota, indicat satis) pulchriores fingebat homines, sic poetæ interdum aliquos effingunt meliores. Denique vt Helenam sic pinxit Zeuxis vt ad miraculum fere excelleret, tantum abest vt quiquam talem ac tantam pulchritudine in vna puella spectasset vnquam, sic in epopeia verbigratia poëta ducem vel heroëm aut consiliarium amicumue aut servum maiore quam quisquam spectarit vnquam, ornat fortitudine (id quod in Pompeio fecit etiam Orator) prudentia, fidelitate, quod multo magis in poëta non dico excusandum sed laudandum est, qui tantam perfectionis ideam in variis vitæ generibus extollit mortalibus.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

(part. 42), p. 219-220

Actiones et fabula tragœdiæ finis esse dicuntur. Etenim sine actione tragœdia quidem fieri non potest : sine moribus potest : siquidem iuniorum non paucæ morum expertes inueniuntur. Tum poëtarum plerique tales omnino sunt : vt etiam ex pictoribus Zeuxim a Polygnoto differre dicimus : Polygnotus enim morum optimus expressor fuit : contra Zeuxidis pictura mores minime referre videbatur.

[[2:Commentarius]] II. Deinde si quid obstat quominus fabula reliquis illis partibus præstet dignitate, sunt mores, quibus videntur homines virtutibus aut vitiis imbui, ac proinde ad fœlicitatem vel infelicitatem contendere. Sed hoc obstat nihil : siquidem reuera per mores tales efficimur, vt iusti vel iniusti, auari vel liberales aut prodigi dicamur : at per actiones ipsas felices euadimus vel infelices. Et ideo non agimus propter mores et vt mores imitemur, sed mores effingimus et complectimur propter actionem. Ex quo sit fabula rursus, quæ actionis continet constitutionem, appareat tragœdiæ finis. Ita vt cum finis sit omnium maximum, fabula cæteris illis partibus omnino antecellat. Quæ res inde etiam demonstratur, quia potest quidem tragœdia coagmentari dissimulatis moribus ac prætermissis : sine actione vero coagmentari nullo modo potest. Quapropter ex recentioribus multis tragœdias condidere quæ carerent moribus ; quemadmodum ex pictoribus etiam aliqui vt Zeuxis picturas sine moribus expresserunt. Ita vt oporteat actionem moribus anteferre.

Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)

, p. 590

[[4:voir aussi portraits ressemblants et plus beaux]] Vt enim Zeuxis (inquit rursus, atque ita sentientiæ probationem hic quoque subiiciens, qualis sit sententia tota, indicat satis) pulchriores fingebat homines, sic poetæ interdum aliquos effingunt meliores. Denique vt Helenam sic pinxit Zeuxis vt ad miraculum fere excelleret, tantum abest vt quiquam talem ac tantam pulchritudine in vna puella spectasset unquam, sic in epopeia verbigratia poëta ducem vel heroëm aut consiliarium amicumue aut seruum maiore quam quisquam spectarit vnquam, ornat fortitudine (id quod in Pompeio fecit etiam Orator) prudentia, fidelitate, quod multo magis in poëta non dico excusandum sed laudandum est, qui tantam perfectionis ideam in variis vitæ generibus extollit mortalibus.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)