Type de texte | source |
---|---|
Titre | De imitatione |
Auteurs | Vossius, Gerardus Joannes |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1647 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, p. 27
[[7:voir le reste dans Zeuxis et Agatharcos]] Quotquot vero sola scribendi facilitate spiritus sumunt ; similes videntur Agatharcho pictori, de celeritate sua in pingendo glorianti : cui Zeuxis ajebat, diu se pingere, quia pingeret æternitati : ut est apud Valerium. Ac alteri itidem se jactanti apud Apellem de tabula citissime depicta : respondit nobilissimus pictor, opus ipsum monstrare, eum verum dicere.
Dans :Apelle et le peintre trop rapide(Lien)
, p. 27
Quotquot vero sola scribendi facilitate spiritus sumunt ; similes videntur Agatharcho pictori, de celeritate sua in pingendo glorianti : cui Zeuxis ajebat, diu se pingere, quia pingeret æternitati : ut est apud Valerium. Ac alteri itidem se jactanti apud Apellem de tabula citissime depicta : respondit nobilissimus pictor, opus ipsum monstrare, eum verum dicere. Potius igitur imitandus Aristides [[1:Eunapius in Proæresio]] ; qui Marco Imperatori roganti, quando eum esset auditurus, unum sibi diem meditandi poposcit ; ac rationem hanc addidit : Οὐ γὰρ ἔσμενος τῶν ἐμούντων, ἀλλὰ τῶν ἀκριβούντων : non sumus e numero vomentium, sed cum cura aliquid elaborantium. Recte Plutarchus in Pericle : Ἡ γὰρ ἐν τῷ ποιεῖν εὐχέρεια, καὶ ταχύτης, οὐκ ἐντίθησι βάρος ἔργῳ μόνιμον, οὐδὲ κάλλους ἀκρίβειαν· ὁδ’ εἰς τὴν γένεσιν τῷ πόνῳ προσδανισθεὶς χρόνος ἐν τῇ σωτηρίᾳ οὐ γιγνομένε τὴν ἰσχὺν ἀποδίδοσιν. Nam facilitas operis, ac celeritas, non addit illi solidum pondus, neque accuratam elegantiam. At si labor tempus longum quasi fœnerato accesserit, robur nascenti additur operi.
Memini me illorum commonere gloriosum quendam, ea parte peccantem, quod, quæ subito scripsisset, continuo sineret in manus doctissimorum hominum venire. Ob oculos etiam ponebam, in quibus peccasset. Ille, magna sui fiducia, unum hoc respondere, Quotusque videbit hæc melius dici posse ? Quid tum ego aliud facerem quam ut responderem illi versibus Horatii[[1:In Arte Poetica]], qui sorte tum animo occurrebant.
Non quivis videt immodulata poemata judex,
Et data Romanis venia est indigna poetis:
Idcircone vager, scribamque licenter? An omnes
Visuros peccata putem mea? Tutus, et intra
Spem veniæ cautus: vitavi denique culpam,
Non laudem merui.
Dans :Zeuxis et Agatharcos(Lien)