Biblio > Sources > 396

Type de textesource
TitreDe re poetica libri tres
AuteursViperano, Giovanni Antonio
Date de rédaction
Date de publication originale1579
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprintReprint Münich, W. Fink, 1967

, p. 94-95

At forte inquies, si delectatio est propria poeticæ, quæ voluptas capietur e tragœdia, quæ mæroris et luctus est plena ? An mæremus aliorum causa, nostra vero gaudemus, quod in his malis non simus ? An quia dum aliorum miseremur, hoc ipso lætamur, quod homini a natura insitum est misereri ? Quæ vero a natura sunt, ea iniucunda esse non possunt ? An quia fortasse addiscimus quæ fugere oporteat ? Ex doctrina autem voluptas. An quia nos ipsa miseratio delectat ? Nam etiam res vi sua formidabiles, et aspectu horribiles imitatione alique recte expressas non sine voluptate aspicimus. 

Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)

, p. 15

Quid, quod poeta præstantiore quodam modo, quam ceteri, Deum videtur imitari ? Nam vt ille ex nihilo res creat, vnde ποιητὴς appellatur ; siquidem is qui aliquid ex materia conficit, δημιουργὸς dicitur ; sic iste pæne ex nihilo confingendo admirabilia quædam producit : neque res gestas historicorum more pronuntiat, sed diuina quadam et singulari ratione nouas condit ; earumque rerum, quæ nusquam sunt, imagines format, et earum quæ sunt, pulchriores effingit. Quapropter hoc ipsum nomen adeptus est quod Deo tribuitur.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

, p. 21-22

Ergo poetæ finis est humanarum actionum imitatione et carmine docere simul et delectare. Docet enim quibus in rebus humanæ vitæ felicitas sita sit, atque infelicitas. Hinc quoniam in vsu virtutis posita est ciuilis vitæ beatitudo, secundum vero mores, quæ affectiones animi sunt siue affectionum proprietates quædam, animique in rem aliquam propensiones, neque felices dicimur, neque miseri, sed quales quidam (vt inquit Aristoteles) nominamur, aut asperi et duri, aut faciles et mites, aut continentes et fortes, aut timidi et intemperantes, poetamque ego non morum proprio, sed actionum imitatorem appellauerim, quibus aut miseri sumus, aut beati, quamquam et facta ab ipsis moribus qualia dicuntur. Quin ipsi mores intelligi non possunt, nisi aut verbo, aut actu aliquo exprimantur. Et bonus poeta sic actiones fingit, vt mores declarent ; sicut bonus pictor lineamenta oris ita depingit, vt affectiones animi exprimant. Alioquin languida est, et eneruata poesis.

Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)