Type de texte | source |
---|---|
Titre | Poetica Antonii Riccobonii, Poeticam Aristotelis per paraphrasim explicans, et nonnullas Lodovici Castelvetri i captiones refellens. Ejusdem ex Aristotele Ars Comica |
Auteurs | Riccoboni, Antonio |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1585 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, p. 14
Qui imitantur, sine dubio agentes imitantur ; et agentes sunt aut probi, aut improbi ; et probi, ac improbi sunt aut meliores, aut pejores, aut similes : ergo omnis imitatio est aut meliorum, aut pejorum, aut similium. Probatur a similitudine pictorum huiusmodi materia ; quia etiam pictores aut meliores imitantur, id est, pulchriores, ut Polygnotus ; aut deteriores, id est, deformiores, ut Pauson ; quare scriptum est lib. 8. Politicorum, pueros non Pausonis, sed Polygnoti imagines, et figura intueri debere ; aut similes, ut Dionysius. Probatur etiam a generibus imitationis ratione instrumenti […] et tertium genus […] Homerus enim imitatus est meliores ; Cleophon vero similes ; at hegemon Thasius, et Nicocharis peiores, quorum alter parodias id est, cantica ad aliorum similitudines modulata conscripsit, quæ fuisse imitationes vilium actionum sermone solutum expressas, constat ; alter vel Deliada, id est, opus exprimens actiones Deli nymphæ, aut in insula Delo habitas, vel deliada idest, poema continens actiones timidorum, ac pejorum ; et quartum genus similiter diversa imitatur, ut poesis Dithyramborum, et poesis Nomorum ; de quo verba Aristotelis sic interpretor ; similiter vero etiam posset aliquis imitari circa Dithyrambos, et circa Nomos, id est, ita, ut tripicem materiam servaret, meliorum, pejorum, et similium […] ; quintum genus diversas quoque personas imitatione exprimit, ut tragœdia meliores, quam homines nostri temporis ; comœdia vero pejores. Seconda igitur differentia Poesis ratione materiæ erit, ut vel meliores, vel pejores, vel similes imitetur.
Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)
, p. 73
Unde collegit, personas tragicas ex quibus non solum misericordia, sed etiam metus movendus est, similes nobis esse oportere […]. Cui explanationi repugnare ipse veditur Aristoteles eo in loco, ubi agens de triplici materia personarum, meliorum, pejorum, similium, docet tragœdiam imitari personas meliores, et non similes, ac segretat tragœdiam a comœdia his verbis […]. Hoc repugnantiam ipse quoque animadvertens Castelvetrius, Aristoteles verba ita explicat, ut dicat tragœdiam quidem meliores, et comœdiam pejores imitari velle, sed neutram is semper efficere, immo sæpenumero imitari eos, qui nobis, aut præsenti ætatis hominibus similes sunt. Nos priorem explicationem duriusculam esse existimamus, cum præsertim Aristoteles in primo contextu appellamus, nominaverit similes, quemadmodum cum dixit. Dionysium pinxisse similes, et Cleophontem imitatum esse meliores, comœdiam vero pejores, quam sint ii, qui nunc sunt, idest, non imitari similes hominibus præsentis ætatis. Quæ causa est, cur hujusmodi explicationem minime sequamur. Quod attinet ad Castelvetrii interpretationem, cum dicat nusquam supra declaratum esse, quomodo mores, similes a moribus bonis, et convenientibus sejungantur, id falsissimum esse arbitramur.
Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)
, « De spectanda morum deformitate », p. 169
Quemadmodum enim in tragœdia, quæ est meliorum imitatio, oportere poetas imitari bonos formarum fictores, qui, cum tribuant propriam formam, pulchriores fingunt, ut Polignoto faciebat ; sic in comœdia, quæ est pejorum imitatio, oportet quoque poetas imitari illos pictores, qui deformitates pingebant, ut fecisse Pauson dicitur, ita et faciant exemplum deformitatis in eo vitii genere, quod movet risum.
Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)
, p. 33
Fabula sublata tollit tragœdiam, mores vero sublati non tollunt : nam sine actione fabula fieri non potest, at sine moribus potest : ex recentioribus enim tragœdiarum scriptoribus multi in moribus exprimendis curam non ponebant ; quemadmodum etiam ex pictoribus Zeuxis mores non curabat, Polygnotus vero erat bonus descriptor, ut ob id lib. 8. Politicorum scriptum sit, pueros Polygnoti imagines, et signa imitari debere.
Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)