Biblio > Sources > 276

Type de textesource
TitreCl. Aeliani Varia historia, ad manuscriptos codices nunc primum recognita et castigata, cum versione Justi Vulteji, sed innumeris in locis ad Graecum Auctoris Contextum emendata, et perpetuo commentario Jacobi Perizonii
AuteursÉlien (Κλαύδιος Αἰλιανός)
Perizonius, Jacobus (Jakob Voorbroek, dit)
Date de rédaction
Date de publication originale1701
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

(Cap. X), p. 611

De vetustis pictoribus. Quum ars pingendi inciperet, et quodam modo in lacte fasciisque versaretur, adeo ruditer depinxerunt animantia, ut inscriberent iis pictores, Hoc est Bos, illud Equus, hoc Arbor.

Note : Plinius apparere ait, Iliacis temporibus picturam nondum fuisse, licet in Italia superessent tabulae, quae jam ante Romam conditam istic fuerunt pictae. Vide Eum lib. XXXV. 3. Nec obstat illi, ut putat Vossius de Graphice, §4, quod statuaria utique fuerit antiquior, et ab ipso Daedalo jam exculta, quum sine dubio haec simplicior, et in quoris ligno exercita, longe prius fuerit inuenta, et in communem usum inducta, quam illa. Nullum tamen dubium est, quin ante, quam aliquo esset in usu, saepe exstiterit quis, qui atro colore aliquid notauerit in albo, et quoquo modo posset, expresserit, seu per ludum jocumque, sive ut figuram quandam alteri declararet. Sed talium ratio haberi non debet, quando quaeritur tempus, quo coeperit existere ars quaepiam, ut facit d.l. Plinius. Nam quicquid illius antea force factum fuerat, non artis erat, sed naturae, arti praeludentis.

Dans :Peintres archaïques : « ceci est un bœuf »(Lien)