Biblio > Sources > 252

Type de textesource
TitreLibri duo. De pulchro primus. De amore secundus
AuteursNifo, Agostino
Date de rédaction
Date de publication originale1531
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition 1549
Editeur moderne
Date de reprint

, « Quod simpliciter pulchrum sit in rerum natura, ex illustr. Ioannæ pulchritudine hic probatur », (numéro cap. V) , 3

Quod autem omni ex parte, ac simpliciter in rerum ipsa natura pulchrum sit, argumento nobis est illustrissima Ioanna, quæ tum animo, tum corpore omni ex parte pulchra est. Animo quidem, est enim ea Heroines morum praestantia, ac suauitas (quæ animi ipsa est quidem pulchritudo) ut non humano, sed diuino semine nata esse censeatur. Corpore uero, quandoquidem forma, quæ corporis est pulchritudo, est tanta, ut nec Zeusis cum Helenæ speciem effingere decreuisset, apud Crotoniatas tot puellarum partes, ut unam Helenae effigiem describeret, perquisiuisset, sola illius inspecta ac peruestigata excellentia.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)