Type de texte | source |
---|---|
Titre | Gallus Romae hospes. Ubi multa antiquorum monimenta explicantur, pars pristinae formae restituuntur. Opus in quinque partes tributum |
Auteurs | Montjosieu, Louis de |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1585 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint | Rééd. Commentarius de sculptura, cælatura, gemmarum sculptura et pictura libri duo, Anvers, Abraham Gorlaeus, 1609. |
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 19
Vnum inquit Plinius imitari nemo potuit, quod absoluta opera illinibat atramento ita tenui vt id ipsum repercussu claritatis colorum vim excitaret, custodiretque ad puluere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret. Sed haec postrema verba non satis intelligo. Quid enim hoc sibi vult ad manum intuenti demum appareret ? Quae demum hic latet praestantia, quae propria fuerit Apellis ? Ego vero putarim hac claritate effectum fuisse, vt numen quoddam appareret intuenti. Itaque sic malim legere absoluta opera illinibat atramento ita tenui vt idipsum repercussu claritatis, colorum vim excitaret, custodiretque ad puluere, et sordibus, ac numen intuenti demum appareret. Lectoris esto iudicium.
Dans :Apelle, atramentum(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 19
Tam certo etiam successu[[5:Apelles.]] similitudines expressit, vt Ptolomeo Regi cum eum nominare non posset ad quo inuitatus venisset, accepto carbone e foculo imaginem in pariete delineauerit, agnoscente rege vultum protinus ex inchoato.
Dans :Apelle au banquet de Ptolémée(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 3
[[4:suit Zeuxis Hélène]] Apelles sibi diffidens admoneri volebat. Proponebat enim in pergula opera absoluta, ipse latens auscultabat, si qua forte vulgus improbaret.
Dans :Apelle et le cordonnier(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 6-9
Tricolorem hic picturam ostendit. Est enim hic color extensus in tabula instar subiecti, medius inter vmbram & lumen, sensim ad vtrumque porrectus. Haec tria corpus plenum, & solidum faciunt. Sed in sociandis coloribus adhibenda est cura circa transitus colorum, vt molliter coeant indiscretis commissuris. Huc pertinet illud nobile certamen inter Apellem, & Protogenem valde celebratum. Tametsi pauci admodum intelligant de quo inter nobiles illos artifices certatum fuerit. Quod certamen sic ad Plinio describitur, vtillis temporibus vulgatissimum. Scitum est inquit, inter Protogenem, & eum (de Apelle loquitur) quid accidit. Ille Rhodi viuebat. Quo cum Apelles adnauigasset auidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petijt. Aberat ipse sed tabulam magnae amplitudinis in machina aptatam picturae anus vna custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogauitque ad quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles, abreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reuerso Protogeni quae gesta erant anus indicauit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellem venisse. Non enim cadere in alium tam absolutum opus. Ipsum tunc alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redijsset ille, ostenderet, adijceretque hunc esse quem quaereret. Atque ita euenit. Reuertitur enim Apelles, sed vinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus in portum deuolauit hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem ; sed artificum praecipuo miraculo. Addit Plin. Consumptam eam constat priore incendio domus Caesaris, in palatio auide ante ad nobis spectatam, spatiosiore amplitudine nihil aliud continentem, quàm lineas visum efugientes, inter egregia multorum opera inani similem, & eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem. Recte Plinius si audita tantum retulisset. Sed cum addat, antequam incendio consumpta esset tabula, eam se auide contemplasse, spatiosiore amplitudine nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes, pace tanti viri dixerim, si totus Argus fuisset, si totus Lynceus, lineas videre non potuisset quae nusquam erant. Vir in caeteris diligentissimus hallucinatus est vulgi praeiudicio. Cum enim fama esset de lineis institutam disputationem inter nobiles illos artifices, & opus adhuc extare in ea tabula eas videre visus est : alioqui se parum perspicacem crediturus. Sed qui de lineis initum fuisse certamen ad claris illis artificibus dixerant, id aliorsum intelligebant, atque isti acceperint. Certum est enim in pictura colorata nullum esse prorsus linearum vsum. Imo vitio dari si lineae appareant. Extremae enim lineae, qua parte vmbra desinit ei prorsus adherent, & cum ea confunduntur. Quae verò intus sparguntur, ne ipsae quidem ab vmbra separantur. Sed nec qua lumen pictura recipit lineas vllas cernere est. Quod si ad graphicem spectemus, ne hic quidem video cur haec subtilitas linearum tantopere commendetur in pictore : cum artificum iudicio pictura linearis eo nomine nunquam laudetur ; sed id tantum spectetur, an graphice rerum effigies sint adumbrate. Nec inter est tenuioribus lineis an crassioribus. Imo de industria lineamenta crassioribus primum lineis adumbrantur. Vidi enim multa autographa peritissimorum artificum, qui hoc foelicissimo saeculo floruerunt. Michaelis angeli Bonaroti, Raphaelis urbinatis, Saluiati, Polidori, Parmensis, Titiani, aliorumque nobilium artificum, sed neminem animaduerti affectasse vnquam subtilitatem illam linearum. Itaque videndum est quod huius celebris certaminis subiectum fuerit, & quod tantum artis specimen, vt eo viso manus fama tantum cognitae subito dignoscerentur. Sed lectorem picturae quadantenus peritum opto, aut qui saltem doceri velit. Huic ego rem vt est paucis exponam. Primum nosse opere praetium est in pictura absoluta colores singulos tribus differentiis tanquam gradibus distingui. Luce, umbra, & splendore. Sine luce nihil omnino cerni potest. Haec quaquauersus corpus solidum opacum feriat, vmbram in parte opposita circumscribit. Inter lucem & umbram splendor spectatur. In lumine color dilutus est, in uvbra saturatus. In splendore coloris species cernitur ; in maiori luce non discernitur, nec item in vmbra intensa, sed opus est lumine moderato. In luce enim intentissima color omnis candidus apparet. Quocirca in transfiguratione Christi omnia apparebant spectantibus Apostolis candida, propter lucis intentionem. Contra si lux remissior sit, ne tunc quidem discernitur colos. Quo fit vt ad ignis, aut lunae splendorem rubeus color fuluus videatur, viridis ceruleus. Si vero vmbra in tensior sit, omnia nigra videbuntur : adeò nisi moderato lumine species discerni nequit. Haec Plinius optime exposuit in illo cap. v. lib. xxxv. Tandem inquit se ars ipsa distinxit, & inuenit lumen atque vmbras, differentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adiectus est splendor. Alius hic quam lumen, quem quia inter hoc, & vmbram esset, appellauerunt tonum. Commissuras vero colorum & transitus, armogen. Haec Plinius. Cleonides autor est tonum quatuor significare. Phtongum, interuallum, locum vocis, & eiusdem tenorem. Et hodie etiam musici indiferenter pro his quatuor vsurpant. Quoquomodo accipiamus recte veteres splendorem appellauerunt tonum. Est enim splendor in pictura idem quod phtongus in musica. & quemadmodum in musica proxima vocum solida interualla per tonos progrediuntur, sic per hos etiam tonos colorum species. Praeterea vt in musica locus vocis dicitur tonus, sic in pictura vbi coloris species refulget tonum dicemus. Denique etiam tenorem vtrobique recte appellabimus vbi vox interacutum, & graue sustinetur. & vbi color pariter inter lucem & vmbram substitet. Caeterum in musica tonus ad tono semitonio distinguitur. In pictura color ad colore armoge. Semitonium est transitus, & tanquam commissura vocum. & item armoge transitus & commissura colorum ; Armoge igitur in pictura instar semitonij est. Adde, quemadmodum tonus in musica in aequales partes diuidi non potest, sic nec coloris splendorem ab extremis aequali interstitio distare ; sed vmbram aliquanto latius excurrere instar semitonij maioris : vt in corpore spherico optica ratione demonstrari solet. Haec cum Plinius optime nouisset, miror eum non intellexisse qua de re institutum fuisset certamen inter nobiles illos artifices, tametsi tabulam vidisset. Nam in lineis exprimendis certasse falsum ostendimus. Cum & Plinius dicat penicilli opus fuisse. Atqui penicilli vsus nullus est in graphice. De sectione igitur lineae contenderunt. Hoc est de scissura & transitu colorum : de commissura illa quam Plinius Harmogen appellat. Enimuero digna res est in qua pictor excellere studeat, ne Apelles quidem ipse semel diuidere possit. In armoge verò, vt colorum, sic artis & artificis splendor elucet. Vt enim musicum eum laudabimus, qui recte modulabitur distinctis interuallis, sic pictor, qui colorum gradus pulchre distinxerit, & transitus eorum notauerit, ille quod summum est in arte assequutus erit. Cum igitur Apelles abrepto penicillo ex artis sui specimine ad Protogene agnosci vellet, non figuram expressit ; sed armogen in colore notauit. Protogenes artem agnouit ; sed artificis negligentiam notauit alio subinde colore interiecto transitum, qui duriusculus erat molliens. Aemulatio arti laenocinata est. Erubescens enim Apelles vinci, commissuram ipsam secuit alio interiecto colore, adeo tenui, vt nihil supra. Ita de systemate picturae diuidendo certarunt summi artifices. Digna certe cura in quam toto pectore incumberent. Plinius igitur in his parum exercitatus, cum tabulam auide contemplaretur, videre visus est lineas, tametsi visum effugientes fateatur, quia scilicet, nullae prorsus erant.
Dans :Apelle et Protogène : le concours de la ligne(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV ) , p. 18
De Protogene dicere solitus[[5:Apelles.]] omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora, deesse tamen omnibus ijs illam Venerem dicebat, quam Graeci Charita vocant. Caetera omnia contigisse, sed hac sola sibi neminem comparandum. Honesta quidem oratio, sed qua sibi tamen in pictura principatum arrogabat. Hac enim laude summam artis complexus, caeteris omnibus aliquid deesse notabat, sibi vni omnia contigisse.
Dans :Apelle supérieur par la grâce(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 18
Sed aliud quiddam fuit ab his omnibus Venus illa, quae Apellis opera commendabat. Mirum sane, potuisse artificem oculis subiicere, quod lingua eloqui non posset : nec posse quenquam verbis complecti, quod exigua tabella caperet. [[4:suite: Apelle irreprésentable]]
Dans :Apelle et l’irreprésentable(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 10
Idem Plinius nobis autor est veteres quatuor coloribus dumtaxat pinxisse. Ex albis melino, ex silaceis attico, ex rubris siniopide pontica, ex nigris atramento. Sed silaceus ille cuius modi fuerit nemo satis explicauit. Philander purpureum, & luteum in vltimo interpretatur. Sed tamen neutrum hoc loco significare potest : cum ex quatuor illis coloribus quibus veteres illa nobilia opera factitarunt vnum oporteat esse caeruleum. Certum est enim in pictura minimum opus esse his quatuor coloribus, albo, nigro, rubro, & ceruleo. Quorum m[i]xtura caeteri omnes componuntur. Ex albo & nigro cineraceus, ex rubro & nigro fuluus, ex rubro & caeruleo viridis, ex hoc & rubro, luteus, ex albo & ceruleo caesius ; & ex his rursus alii innumeri. Huius foecunditatis causa est, quod est quatuor illis primigeniis bini quam longissime distent. Album scilicet ad nigro, rubrum ad ceruleo. Quo fit vt inter medios omnes sua facultate comprehendant, nec extra cadere possit color vllus.
Dans :Apelle et la tétrachromie(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 19
[[4:suit Apelle atramentum]] Porro praestantiam art ficis, vel hoc vnum testabitur, quod inchoatam Venerem Cois nemo inuentus est qui ad praescripta lineamenta operi succederet, morte praerepto eo antequam absoluisset. Est in rebus humanis quadam prodire tenus, & definitus crescendi modus, quem Apelles arte sua inclusit. Itaque nemo postea inuentus est, qui artem prouexerit.
Dans :Apelle, Vénus inachevée(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 14
Itaque & hoc encausti genere veteres vtebantur ad pingendas mulierum effigies. Lala Cizenica cum & penicillo pingeret, pinxit & cestro in ebore, imagines mulierum maxime.
Dans :Femmes peintres(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 19-20
Laudatus fuit & Ludius diui Augusti aetate. Hic primus inquit Plinius instituit amoenissimam parietum picturam, villas, & porticus, ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, littora, qualia quis optaret. Varias ibi obambulantium species, aut nauigantium terraque villas adeuntium asellis, aut vehiculis. Item piscantes, aurucupantesque, aut venantes, aut etiam vindemiantes. Sunt in eius exemplaribus nobiles palustri accessu villae succolantium specie : mulieres labantes trepidaeque feruntur. Plurimae praeterea tales argutiae facetissimi sales. Idemque subdialibus maritimas vrbes pingere instituit, blandissimo aspectu, minimoque impendio.
Dans :Ludius peintre de paysages et la rhopographia(Lien)
, « Commentarius de pictura » , p. 1
Graeci alii Sycione, alii apud Corinthios primum inuentam esse praedicant, rudibus primum initiis : nempe umbra hominis lineis in parietibus circumscripta. Vnde prima lineamenta ducere, uno verbo adumbrare dicimus.
Dans :Les origines de la peinture(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 4
In qua[[5:graphice, picturae parte.]] nescio an quicquam vtilius iuuentuti proponi possit quo erudiatur. & Graeci in hac sententia fuerunt. Quocirca inquit Plinius, accedente Pamphili egregii pictoris auctoritate effectum Sycione primum, deinde etiam in tota Graecia, vt ingenui pueri ante omnia graphicen, hoc est picturam in buxo docerentur, reciperetur quae ea ars in primum gradum liberalium. Semper quidem honos ei fuit, vt ingenui eam exercerent, mox vt honesti, perpetuo interdicto ne seruitia docerentur. Haec sunt verba Plinii, cuiusdam imperiti glossemate interpelato, qui graphicen picturam interpraetatus est, speciem pro genere accipiens. Quocirca hanc interpraetationem, vt Plinio indignam reiicimus. Graphice plena fit lineis intra figuram descriptis. Primi omnium Aridices Corinthius, & Telephanes Sicyonius lineas intus sparserunt. Ars deinde exculta fuit, nostris quidem temporibus vsque adeo, vt picturae coloratae effectus in exprimendis vmbris, & luminibus aemuletur. Ostendit enim contracta, & proiecta, caua & intumescentia, & quicquid denique colores praestare possunt, idipsum praestat graphice.
Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)
, p. 18
Pamphilus omnibus literis eruditus ad seueriorem normam picturam reuocauit. Siquidem sine arithmetica, & geometria negabat artificem perfici posse.
Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 3-4
Tertia graphices pars est optice. Plinius inopia Latini sermonis ei nomen non tribuit, sed quae sint eius partes satis explicat, ubi de Parrasio cap. x. lib. xxxv. Confessione inquit artificum in lineis extremis palmam adeptus est. Haec est in pictura summa subtilitas. Corpora enim pingere, & media rerum, est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint : extrema corporum facere, & desinentis picturae modum includere, rarum in successu artis inuenitur. Ambire enim debet se extremitas ipsa, & sic desinere ut promittat alia post se, ostendatque etiam quae occultat. His verbis Plinius opticen descripsit ; tamet si locum non prorsus bene habere suspicor. Nam verba illa extrema corporum facere, & desinentis picturae modum includere, rarum in successu artis inuenitur, sic malim legere, extrema corporum facere, & desinentis picturae modo illudere, rarum in successu artis inuenitur. Nam desinentis picturae modum includere quid sit nescio ; sed desinentis picturae modo spectantibus illudere hoc artis est. Hoc ut praestet artifex primum obseruare debet, quantum quid à quo distet, totius operis in plano configuratione. Obscuris deinde lineis sursum ad perpendiculum erectis ad propositi puncti mensuram eas omnes exigere : habita in primis ratione quantum quaelibet a puncto distet. Unde patet in hac graphices parte praecipuum esse usum mensurarum, siue prima operis in plano configuratio spectetur, siue operis adumbrata species (illam ignographiam Graeci dicunt, hanc sciographiam, Hermolaus Barbarus scenographiam) vel si opus sit recedentes operis partes extremis lineis terminare. In quo prima laus est quantum ad integrum corporis ambitum deest, id sensim, ita oculis subducere, ut desinentis picturae modo, ars spectantibus illudat. Artifici dictum sat est de graphice nobilissima picturae parte.
Dans :Parrhasios et les contours(Lien)
, p. 17
Primus hic[[5:Parrasius.]] symmetriam picturae dedit, primus argutias vultus, elegantiam capilli, venustatem oris. Sed & in extremis lineis omnium artificum consensu laudem adeptus est ; in medijs corporibus pingendis non aeque laudabatur.
Dans :Parrhasios et les contours(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 17
Ipse vero Parrasius ad Timante superatus est in Aiace, armorumque iudicio. Vnde moleste se ferre dicebat, quod Aiax iterum ab indigno victus esset.
Dans :Parrhasios : orgueil(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 17-18
Ijsdem fere temporibus floruit Pausias Sicyonius. Is inquit Plinius eam picturam primus inuenit, quam postea imitati sunt multi, aequauit nemo. Ante omnia cum longitudinem bouis ostendere vellet, aduersum eum pinxit, non transuersum vnde & abunde intelligitur amplitudo. Deinde cum omnes qui volunt eminentia videri, candicantia faciant, coloremque condiant nigro, hic totum bouem atri coloris fecit, vmbraeque corpus ex ipsa dedit, magna prorsus arte, in aequo extantia ostendens, & in confracto solida. Sed in his postremis verbis malim in contracto, quam in confracto. Nam in eo exemplo duo Plinius adnotare voluit. Primum, quod vmbrae corpus dederit non aliunde petito lumine quam ex ipsa vmbra. Alterum quod in figura contracta solidum corpus ostenderit.
Dans :Pausias, le Bœuf(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 1
Huius artis initia sunt incerta. Aegyptij sex millibus annorum antiquiorem faciunt quam Graeci. Vana antiquitatis iactione. Graeci alij Sicyone, alij apud Corinthios primum inuentam fuisse praedicant. Rudibus primum initiis : nempe umbra hominis lineis in parietibus circumscripta. Unde prima lineamenta ducere, uno verbo adumbrare dicim[ur]. Huius inventionem adscribunt alij Philocli Aegyptio ; alij Cleanthi Corinthio. Sed primi teste Plinio exercuere Aridices Corinthius, & Telephanes Sicyonius, sine ullo colore. Iam tamen spargentes lineas intus, quae magis admonerent quam ostenderent. Ideo & quos pingerent adscribebant.
Dans :Peintres archaïques : « ceci est un bœuf »(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 19
Fuere postea nonnulli, qui deteriora sequuti, picturam ad res humiles reuocando, laudem tamen in eo genere meruerunt. Ex quibus fuit Pyreicus, qui tonstrinas, & sutrinas pinxit, asellos, obsonia, & similia. [[4:suite : Ludius]]
Dans :Piraicos et la rhyparographie(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 17
Hic Timantes artem viros pingendi artifico suo complexus est. Addidit praeterea argutias picturae, cum in eius operibus plus semper intelligeretur, quam pictum esset. Exemplis Plinius rem illustrauit. Eius inquit & Iphigenia, qua astante ad aras peritura, cum maestos pinxisset omnes, praecipue patruum, & iam tristitiae omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius vultum velauit, quem digne non poterat ostendere. Addit de Cyclope dormiente in parua tabula, cuius magnitudinem exprimere cupiens, pinxit iuxta satyros thyrso pollicem eius metientes.
Dans :Timanthe, Le Sacrifice d’Iphigénie et Le Cyclope (Lien)
, « Commentarius de sculptura, cælatura et pictura antiquorum », p. 17
Hic Timantes autem viros pingendi artificio suo complexus est. Addidit præterea argutias picturæ, cum in eius operibus plus semper intelligeretur, quem pictum esset. Exemplis Plinius rem illustrauit, Eius inquit et Iphigenia, qua astante ad aras peritura, cum mæstos pinxisset omnes, præcipue patruum, et iam tristitiæ omnem imaginem consumpsisset, panis ipsius vultum velauit, quem digne non poterat ostendere.
Addit de Cyclope dormiente in parua tabula, cuius magnitudinem exprimere cupiens, pinxit iuxta satyros thyrso pollicem eius metientes.
Dans :Timanthe, Le Sacrifice d’Iphigénie et Le Cyclope (Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 17
Maxime tamen nobilitatus fuit [[5:Parrasius.]] certamine illo, quo Zeuxidem superauit, ingenua ipsius Zeuxidis confessione, quod is vuis pictis aues tantum fefellisset, sed Parrasius artificem ipsum flagitantem remoto linteo ostendi picturam ; cum tamen in ea tabula nihil praeter linteum pictum esset. Ea tunc penicilli laus fuit, rerum species accurate pingere.
Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)
, « Commentarius de pictura » (numéro IV) , p. 3
Symmetria altera graphices pars est, quae summam venustatem operi conciliat. De hac non semper conuenit inter artifices. Quippe cum natura in symmetria corporum non sibi semper constet, quaerendum fuit, quaenam ex o[mn]ibus maxime probanda esset. Neque enim cuiusque iudicio standum fuit. Vulgus enim quod rectum est probat, sed non desiderat exquisitam illam pulchritudinem, cuius vnius amore flagrat peritus artifex. Itaque vel si nusquam reperiatur, eam sibi nihilominus ob oculos proponit, & eius speciem amat. Tum eius pulchritudinis partes inuicem componit, vt solent virgines hinc inde lectis floribus coronam nectere. Sic olim Zeuxim Agrigentinis facturus tabulam virgines earum nudas inspexit, & ex eis quinque elegit vt quod in singulis laudatissimum esset pictura redderet. Hanc pulchritudinem Lysippi iudicio nemo unquam satis accurate expressit. Aliquando enim interrogatur quem sequeretur antecedentium, dixisse fertur demonstrata hominum multitudine, ipsam naturam imitendam esse, non artificem. Nec tamen naturam in vno laudauit, sed speciem quandam pulchritudinis, quae ex vniuersa multitudine colligi posset. Quocirca dicere solebat, ab aliis homines factos quales essent, a se quales viderentur.
Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)
, p. 16-17
Quocirca fluctuans adhuc cum pulchritudinis speciem nondum animo contemplatus esset, facturus Agrigentinis tabulam, quam in templo Iunonis publice dedicarent, virginibus eorum nudis inspectis, ex ijs quinque elegit, vt quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet.
Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)