Biblio > Sources > 245

Type de textesource
TitreDe poeta
AuteursMinturno, Antonio Sebastiano
Date de rédaction
Date de publication originale1559
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprintReprint Münich, W. Finck, 1970.

, p. 23

[[2:Imitatio plurimum oblectat]] Enimuero natura ita nos affecit, ut omnes efficta rerum specie mirum in modum oblectemur. Nam multa cum sint, quæ conspecta nobis afferunt molestiam, eorundem tamen imagines ad unguem expressas summa cum animi uoluptate spectamus. Nemo est enim, qui aspicere sæuissimas feras, mortuos, cædes, non horreat, quarum quidem rerum simulacra, si numeris uerbisque poeta, si coloribus et figura pictor illa effinxerit, ad mirificam delectationem animos omnium excitant ; etiam si res singulæ uti sunt, ita sane hæc singula, quibus illæ exprimuntur, afficiant. Ego vero, ut de me loquar, cum uirgiliana illa de Laocoonte memoria repeto, ita expressa, ut uere dicas, nihil supra, in eam rapior commiserationem, quæ quidem uehementer me delectat. Hæc eadem ut ab illo descripta sunt, ita cum euenerunt, si forte conspexissem, summo animi terrore me perturbassent. [[2:Imitatio motus animi uimque mentis excitat]] Imitatio enim ipsa per se, uim propriam quandam cum habeat delectandi, animi tamen, orisque habitus, quos illa repræsentat, ut sua quique natura est, sic tanquam uisa nos mouent, ac pulsant, atque in eam auocant cogitationem, qua nos conformant. Sed fortasse hinc sit, quod tantopere lætemur; cum quid optime effictum conspicimus; quia non modo sapientiæ studiosi ea de causa discunt, sed etiam imperiti; idque quamprimum. [[2:Cur efficta delectent]] Natura enim trahimur enim omnes discendi studio, et optimus quisque cupiditate scientiæ ducitur. Excitant sane uim mentis simulacra, ut quæ antea nobis essent plane perspecta, statim memoria repetamus, eaque, cum ita essent; erant nobis cognita, iam agnoscamus, mirandum in modum oblectemur. [[2:Imitatio ut delectet, sit rerum, quarum aliquid perspectum sit]] Aut quæ nodum nota, necdum explorata habemus, eorum ubi acceperimus nomina, cuiusmodi sint cognoscamus. Nam quorum nihil tibi fuit compertum, horum profecto similitudo, si uersibus fuerit expressa, numeris, et apta conformatione uerborum, si pictura, colore ipso, et pulchra quadam facie delectare te potest, imitatione non potest.

Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)

, p. 24

[[2:Quæ imitemur, per quem et quomodo. Tria genera eorum, quos imitamur]]. Atque hæ quidem ipsæ tres imitandi uarietates, ut in pictura, ita in poetica dilucide apparent. Inter pictores enim Polygnotus præstantiores iis, quos quidem sua tempora ferebant, dicitur expressisse, abiectiores Pauson, et nequiores, Dionysius, qui illis quidem essent inferiores, his autem, præstarent, quales erant homines ætate sua. Inter poetas epicos Homerus summum illud genus, Cleophon alterum, quod est mediocre ; Hegemon Thasius, qui a tragica grauitate ad tenuitatem comicam descendit, eaque poemata parodias uocauit, et Nicocharis in Deliade terrium, quod infimum est, descripserunt. Quemadmodum ex Melicis Philoxenus Cyclopas, Timotheus Persas, tanquam ridiculos atque ebriosos imitati esse dicuntur. Id quoque est, quo a tragœdiis comediæ distant. Illæ res magnas, hæ tenues consectantur ; illæ exprimendos, qui fuerunt præstantiores, quam nostrorum temporum homines, hæ deteriores suscipiunt. Sed comici non modo seruos, et parasitos, et scurras ; sed eos etiam, qui in mediocritate quadam rerum uersantur, effingunt. Tragici uero etiam ebrios, ut Euripides, exprimunt. [[2:Tria sunt, in quibus omnis imitantium materia posita est. Species rerum effingendarum tenendæ ad bene imitandum]]. Hæc igitur tria cum sint, in quibus posita est materia omnis eorum, qui imitantur, uidetur mihi quidem nihil exprimi posse diligenter, cuius non hæreat uera species in animo imitatoris ; siue is illam oriens in mentis receptaculo conditam duxerit, siue usu et exercitatione, aut disciplina pepercerit. Utque pictores quæ cadunt sub aspectum, describant, et siqua uidenda præbeant, quæ sint ab oculis remota, hæc ex aliena facultate cognoscant ; poetæ quidem ui quadam propria, cum res fere omnes et diuinas et humanas, et quæ sensum fugiunt, et quæ illum pulsant, complectatur, omniumque prope et mores et actiones imitentur ; qui hæc omnia non didicerit, numque sane is erit, quem in poetica se uelit haberi. An res gestas explicauerit, qui historias ignoret ? tempora et loca descripserit, qui nec temporum notationem, nec situm locorum teneat ? actiones expresserit, qui, quo illi uersentur in genere, nesciat ? animorum permotiones excitauerit, qui, unde illæ excitentur, non calleat ? Nam pictores etiam habitu et figura totius oris animi affectionem declarant, qua uolunt affici eos, qui uident, ut Virgilius ille Aeneas animum pictura pascit inani.

Multa gemens, largoque humectat flumine uultum.

Ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Vt spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici

Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.

Ter circum Iliados rapatauerat Hectora muros,

Exanimumque auro corpus uendebat Achilles.

Hæc si ita erant depicta, ut a Virgilio describuntur, Aeneam, quod recens illorum esset recordatio, quod in illis excidium patriæ, ciuium clades, amicorum propinquorumque cædes ipse conspiceret, tantopere commouere debebant, quencumque alium, cuius ad aures illa peruenissent, in animi mœrorem adduceret, uidelicet pictor ad ipsum præstare non potest, nisi teneat, quæ facies, et conformatio uultus singulas animi perturbationes sequatur.

Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)

, p. 145

[[2:Quomodo imitandi sint optimi pictores]] Postremo imitandi sunt optimi pictores, quemadmodum illi pulchriores depingunt, imaginem propriam ueræque ; simillimam expressuri, ita magnanimos, timidos, industrios, ignauos, mites, iracundos, ac cætera morum genera descripturus poeta, quod sæpe admonuimus, de qua quodque exemplum specie sibi petet. Nam in Achille uim bellicam et ferociam Homerus, in Aenea pietatem et fortitudinem Virgilius effinxit.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

, p. 14-15

[[2:Che la favola sia la parte principale]] Percioché la poesia è imitatione, come s’è detto, non degli huomini, ma degli atti, e della vita, qualunque si sia di quella il fine, o lieto, o doloroso. Conciosiacosa che la felicità nell’operar consista ; et il fine, per lo quale operiamo, sia veramente una certa operatione. Ma, perche i costumi bene, o mal ci dispongono, e per quelli siam detti buoni, rei, piacevoli, duri, gravi, leggieri, benigni, iracondi, humili, superbi, qu’al’è la natura, e la maniera di ciascuno ; e per gli atti felici, o miseri divegniamo ; ne ad operarci mettiamo per dimostrare i costumi, ma dimostriamo i costumi nell’operare : ragionevole cosa è gli atti, e la favola esse fine della poesia. Conciosia che senza gli affetti possa trovarsi poesia : ma senza gli atti trovar non si possa. Il che anco avviene nella pittura, nella quale benche Polygnoto mirabilmente espressi gli affetti dimostrasse ; non però Zeusi dipinse mai cosa, che nel volto e nel colore la dispositione dell’animo, et il costume significasse.

Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)

, p. 261

Quemadmodum in Aenea pietatis exemplum, impietatis in Mezentio Virgilius effinxit. Itaque illos ad imitandum sibi proponet, qui ea in re, quam expressurus est, cæteris omnibus anteiuverit. Quod sane quidem facere pictores compertum est, cum pulcherrimos homines, ut effigiem uerisimillimam reddant, imitantur. Zeuxis enim speciosissimam tabellam picturus cum esset, Helenam effingendam suscepit. Nec tamen depinxit, antequam uirgines forma insignes, a quibus exemplum pulchritudinis peteret, inspexisset.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)