Type de texte | source |
---|---|
Titre | In Aristotelis Librum De Poetica communes explanationes. Madii vero in eudem Librum propriæ annotationes. Ejusdem de Ridiculis. Et in Horatii librum de Poetica interpretatio |
Auteurs | Maggi, Vincenzo Lombardi, Bartolommeo |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1550 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint | Reprint Münich, W. Fink, 1969. |
, « Explanatio » (numéro part. 19) , p. 72
Signum affert eius, quod in præcedentis particulæ fine dixerat, longe manifestissimum, omnes scilicet imitationibus æque delectari, nam animalia fera, puta uiperæ, atque hominum cadauera, quæ molestia inspicimus, tamen exquisite depicta nos plurimum delectant. Huius uero rei rationem subiicit, quod addiscere omnibus hominibus est iucundissimum : quanquam philosophis præ cæteris iucundius sit, quoniam exactius aliis discunt. Cum igitur intuendo picturas, cum hæc illius pictura est, adiscimus, iure gaudemus. Quod autem homines in imaginum inspectione, idcirco gaudeant, quoniam et addiscunt, et imitationem agnoscunt, uel inde patet, uel etiamsi imaginem conspiciant, cuius uero sit ignorent, imitationis ratione nullam uoluptatem perspiciant : quoniam huius imitatio sit, non adiscunt : quamuis ea ratione ex imaginibus aspectu uoluptatem capere possint. Ceu si opificum pulcherrimum, et exquisitissime factum, ex colore uenusto, atque eleganti depictum sit : aut si propter aliam rationem oblectet ; ut si fuerit imago rei, quæ sit intuenti gratissima, sicut equus militi, et studioso liber.
Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)
, « Annotationes » (numéro part. 54) , p. 134-135
Aristoteles in hoc contextu quibusdam superius a se positis contradicere uidetur. Hic enim tragœdias actiones aliquas, quæ iam aliquibus contigerunt, imitantes tam eos, qui illas nouerunt, quam qui de huiusmodi actionibus nullam prorsus cognitionem habuerunt, delectare docet. Superius uero rationem decens, cur omnes imitationibus gaudent, id signum affert, quoniam quæ nos moleste intuemur, sicuti cadauera, si per picturam, uel sculturam recte sunt expressa, nos delectant. Eius autem rationem addit, quoniam addiscere iucundum est : in huiusmodi autem inspectione ratiocinamur hoc illud esse. Alioqui si minime ueras formas inspeximus, nullam omnino præbit imitatio uoluptatem, præter quam opificio, uel colore, uel aliqua alia eius generis ratione. His ita positis, ducamus argumentum in hunc modum. Sicut imago rei magis eum delectat, qui rem prius nouit, quam qui non nouit ; quam imitatur poeta, discet, et ratiocinabitur hanc actionis illius imitationem existere ; quam sane ratiocinationem is nequit efficere, quem prorsus latet, cuius nam illa sit imitatio. Si igitur is, qui cuius imitatio sit nouit, et ratiocinatur, et discit ; addiscere autem iucundum est, is utique, qui actionem nouit, cuius fabula imitatio est, maiori uoluptate afficietur, quam is, qui eam ignorat, quoniam de ea ratiocinari non potest. Possem equidem dicere, nolle Aristotelem fabulam eos æque delectare, qui actionem, cuius fabula imitatio est, penitus ignorant, atque qui eam optime norunt, sed tantum innuere tragœdiis homines, siue notæ sint, siue sunt ignotæ, mirifice gaudere. [...] Quod si ita dicatur, perstat adhuc supradicta contradictio. An ratio dispar est in imagine picta rem ueram referente, et tragœdia actionem aliquam imitante. Quoniam pictura, nisi referat exacte rem, quam imitatur, minime delectat ; neque recte possumus ratiocinari hoc illud esse, si non idem repræsentet. Opus igitur est, ut pictura ne latum quidem unguem a uero recedat. At imitatio poetica, quanquam occasionem imitandi a rebus interdum arripiat, nihilominus uniuersale respiciens, exprimit actionem eam, ut uerisimiliter fieri potuisset. Quocirca ratio dispar est in pictura et imitatione tragica : quoniam hæc uniuersale, illa uero singulare sectatur. Quod si recte poeta uniuersale respiciens, actionem illam expresserit, spectatores omnes probe ratiocinantur, huius imitationem illius esse generis uitæ, quam imitantur expressionem. Forte etiam dici posset, actionem quidem tragœdiæ imitationem existere ; ea tamen ratione, qua in scena agitur, perinde est, ac si res ipsa esset, nec ut imitatio a spectatoribus habetur ; quod de pictura minime dici potest. Quocirca picturæ, et tragicæ actionis ratio dispar erit. Adde, tragœdiam in populi, ac uniuersæ turbæ gratiam fieri, eiusmodi autem multitudinem fabulas eas ignorare. Quanquam igitur unus, aut alter eas optime calleat, non erit sollicitus ; cum præsertim et illi in noua fabula spectanda uoluptatem sint percepturi.
Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)
, « Annotationes » (numéro part. 88) , p. 187
Posset alicui uideri, Aristotelem in parte minime docere, quod actio accedere debeat ad uerba, sed per figuras potius nos dictionis, figuras atque ornamenta intelligere debere : hæc enim experimendæ rei maxime opitulantur. Verum hoc mihi non probatur. Nam cum semel dictum sit, poetæ munus esse, ut sermone rem ante oculos quam maxime ponat, omnia quæ circa dictionem uersantur, eo spectare uidentur, uti rem exprimant. Verum cum actio multifacienda sit, de actione quoque Aristotelem egisse necesse est : cum præsertim libro de Rhetorica secundo, de actione loquens, quam orator adhibere debet, uoce συναπεργάζεσθαι sit usus : qua itidem hic utitur. Quamobrem eum etiam hic de actione agere putandum est, cum præsertim oratoria et poesis affines inter se sint. In aliquibus præterea manuscriptis libris ita legitur : καὶ ὅλως ἐν ὑποκρίσει. Quam lectionem uetus etiam sequitur tralatio. Cicero quoque de Oratore libro secundo hunc in modum dicit. « Neque fieri potest, ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut inuideat, ut pertimescat aliquid, ut ad flectum misericordiamque deducatur, nisi omnes ii motus, quos orator adhibere uolet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti uidebuntur. » Id autem, qua ratione fiat, alterius quam poeticæ facultatis est.
Dans :Polos, si vis me flere(Lien)
, « Annotationes » (numéro part. 11) , p. 61-62
Quantum ad uerba pertinet, illud καθ’ημάς, interpres transtulit similes. Bis enim hac uoce in hoc contextu usus est. Sed priore loco apertius dixisset, si ad uerbum uertisset, uel ut nos, id et quales sunt seculi nostri uiri. Cum in hac particula actionum meminerit Aristoteles, adnotanda itidem sunt, quæ de actione sexto Ethicorum cap. secundo ab eodem dicuntur. Sunt uero eiusmodi. « Tria sunt, quæ in anima actionis, ac ueritatis dominium habent, sensus, intellectus, et appetitus. Sed ex his, sensus nullius principium actionis est : id quod perspicuum est ex eo, quod bestiæ sensum cum habeant, actionis participes minime sunt. » Quod interpres probos, aut improbos dixit, Aristoteles habet σπουδαίους, ἤ φαύλους. Est autem σπουδαίους deductum ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a uirtute : non quidem secundum nomen, sed secundum rem, ut habet in Prædicamentis Aristoteles ; significatque uirtute præditum, studiosum, ac probum, φαῦλον autem a uirtutis opposito, uitio inquam, deducitur, et uitiosum ac improbum significat. Est autem probus is, qui ad recte agendum, et penes uirtutem, promptitudinem habet : improbus uero, qui ad turpe quoduis peragendum paratissimus est ; Virtus autem temperatus quidam habitus est in extremorum quidem medio constitutus : uitia uero sunt extrema ipsa. Vnde, et perquam difficile, et laboriosum admodum est, uirtutem ipsam nancisci : uitiorum autem prompta, et facilis adeptio est : quod in magnis Moralibus circuli, et cintri exemplo declarat Aristoteles. « Quemadmodum enim (inquit) circuli differentia cuiuis obuia est ac manifesta ; in medio autem circunferentiæ centrum indicare arduum est atque difficile : ita uitiorum, quæ in extremis, prompta est inuentio, at media uirtutis difficillima. » Illud etiam considerandum est, cur omnes hominum actiones in duo genera, probas inquam, et improbas, Aristoteles partitus sit : hominum autem ordines in tres partes diduxerit, aut in meliores, aut in similes, aut in deteriores. An, quod siue meliores, siue similes, siue deteriores sint, eos omnino uel probos, uel improbos esse fere semper oporteat. Quocirca trimembris hæc hominum partitio bimembri actionum diuisioni minime repugnat. Porro quod spectat ad hoc tres pictores, Polygnotum, Dionysium, et Pausonem, nihil de his a ueteribus scriptum reperitur, quod proposito nostro faciat : iccirco nec ea, quæ ad rem nostram non pterinentia ab aliis scribuntur, huc transferenda censui. Ea tantum dicam, quæ octauo Politicorum Aristoteles de Polignoto et Pausone scribit. « Nimirum quod pueri non Pausonis, sed Polignoti, et siquis aliud pictor, aut statuarius mores depingit, imagines, et signa debent intueri ». Quæ etiam in dialogo de Furore poetico scribit Plato, non nihil ad rem nostram facere uidentur. Ait enim : « nonne pictores multi, partim boni, partim mali, et sunt et fuerunt. Io — Certe. So — Vidisti ne aliquem, qui et ea, quæ recte, et quæ non recte Polygnotus Aglaophontis filius pinxit, sufficienter ostendere potuit ; quæ uero pictores alii non potuit. » Et quæ sequuntur. E quibus Polygnotus cæteris ætatis suæ pictoribus anteire, Platonem sentire deprendimus ; nam et alios, quos ibidem enumerat, primarios statuit.
Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)
, « Explanatio » (numéro part. 80) , p. 175
Cum circa mores quatuor esse consideranda dixerit, iam morum ideas, et summum in scribendis fabulis exprimi debere, præstantium pictorum exemplo declarat, qui quorumdam imagines expressuri ab effigie uera non degenerantes, formiosiores effingunt ; haud dissimili ratione tragici poetæ, quoniam præstantiores imitantur cum mores exprimunt, debent exemplar facere, hoc est in moribus summum probitatis illius personæ, quam sibi imitandam proponunt, exprimere ; sicut Homerus Achillem ita strenuum ac bellicosum ad unguem facit, ut nihil, quod uiro strenuo conueniat, in Achille homerico desideretur.
Dans :Polygnote, Dionysos et Pauson : portraits pires, semblables, meilleurs(Lien)
(part. 79), p. 175
Cum circa mores quattuor esse consideranda dixerit, iam morum ideas, et summum in scribendis fabulis exprimi debere, præstantium pictorum exemplo declarat, qui quorumdam imagines expressuri ab effigie uera non degenerantes, formiosiores effingunt ; haud dissimili ratione tragici poetæ, quoniam præstantiores imitantur cum mores exprimunt, debent exemplar facere, hoc est in moribus summum probitatis illius personæ, quam sibi imitandam proponunt, exprimere ; sicut Homerus Achillem ita strenuum ac bellicosum ad unguem facit, ut nihil, quod uiro strenuo conueniat, in Achille homerico desideretur.
Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)
, « Annotationes » (numéro part. 42) , p. 109
Prima autem ratio est, quod fabula sit moribus præferenda, quia tragœdiæ finis est : finis uero omnium maximum. Secunda ratio est, quia tragœdia non sine fabula, sed tamen sine moribus fieri potest. Πολύγνωτος ἀγαθῶν ἠθογράφος. Forte melius, si non ἀγαθῶν, sed ἀγαθός legeretur : quam lectionem secutus est Paccius. Si tamen hic nullum uitium subit, discendum est Aristotelem ἀγαθῶν dixisse, memorem eorum, quæ in octauo Politicorum scripserat de Polygnoto : quæ in modum hunc se habent. « Magni refert, quæ simulacra contemplare pueri, non Pausonis, sed Polygnoti, et siquis alius pictor, aut statuarius depingit mores, imagines, et signa debent intueri. » Duo Aristotelis problemata decimæ nonæ particulæ in hunc locum transferenda putaui, quæ modo quodam his contradicere uidentur. Sic autem se habent. « Cur inter omnia, quæ sensum patiuntur, solum id mores obtinet, quod obuiam auribus esse potest ? Nam etsi quid sine sermone modulantur, mores tamen præ se ipsa modulatio fert, quos non color, non odor, non sapor gerere potest. An, quod motum solum hoc obtinet : non dico, quem strepitus reddit : talis enim uel cæteris adest, quippe cum etiam color nostrum mouere aspectum possit : se deum intelligi uolo, quem genus id strpitus subsequentem sentimus. Hic enim similitudinem gerit, tum in numeris, tum in sonorum ordine acutorum, et grauium : non in mixtione, quod esse in cæteris sensibilibus non potest. Atqui motum eiusmodi sibi actio uendicat, quæ morum index procul dubio est. » Hæc Aristoteles in uigesimo septimo probl. decimæ nonæ particulæ. In uigesimo nono uero eiusdem particulæ, inquit. « Cur numeri musici, et modi, qui uoces sunt, moribus similes se se exhibet : sapores uero, aut colores, aut odores nullam huiusmodi similitudinem gerunt ? An, quod numeri musici, et moduli motibus continentur, quo modo etiam actiones ; At omnis efficentia, moralis res est, moresque condere potest. Sapores uero, et colores hoc idem aeque conficere non queunt. » Ex his duobus problematibus dicendum uidetur, quod in pitura mores esse non debeant : quoniam colores non praeferunt mores. Dicere possumus, Aristotelem in problematibus de sensibilibus tantum propriis meminisse, quorum nullum, excepto sono, mores continet. At pictura non solum coloribus, uerum etiam lineis constat : quae signa morum esse possunt : nam lineis motus etiam corporis exprimunt pictores. Nil igitur mirum, si in picturis aliquas moratas, aliquas uero morum expertes esse dicimus.
Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)