Biblio > Sources > 162

Type de textesource
TitreQ. Horatii Flaccii liber de arte poetica interpretatione
AuteursGrifoli, Jacopo
Date de rédaction
Date de publication originale1550
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprintReprint Münich, W. Finck, 1967.

, p. 37-38

SI CURAT. Non enim fieri potest, ut inquit M. Tul. in secundo de Oratore, ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut inuideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes hi motus, quos orator adhibere uolet iudici, in ipso oratore impressi esse, atque inusti uideantur. Quint. uero in sexto cap. de Mouendis affectibus, Summa, inquit, quantum ego quidem sentio, circa mouendos affectibus, in hoc posita est, ut moueamur ipsi : ut enim uoluptas est potius comœdiæ, ita potius est tragicum, metum, misericordiam, horrorem spectatoribus afferre. Vt in Poeticis Arist. et Plato scribit in Phædro, dicens τραγῳδία πρεποῦσα σύντασις οἰκτρῶν, καὶ φοβερῶν, καὶ απειλουτικῶν, καὶ τῶν τοιούτων, hæc autem fieri non possunt, nisi harum perturbationum imagines ex oculis, ex uultu, ex uerbis agentis appareant. Deponendus est igitur regius spiritus, et miseri hominis mens est suspicienda, si dolorem spectatoribus uelint inurere. NON SATIS EST PULCHRA. Idem accidit ποιήμασι, quod Quintiæ puellæ apud Catullum : ut enim colore, magnitudine, figura uidebatur excellere, quia tamen uenustas deerat, et quidam lepor, minus placebat, sic poemata, tametsi ex omni parte laudari queant, nisi tamen afficiant, imperfecta sunt. Vt de statuis Imi dictum est. Dulcia igitur sunt illa quæ affectu plena, et suauitate condita penetrant in sensus auditorum et spectatorum. SUNTO ET AGUNTO. Verba sunt statuentis, et mandantis. Vt legum latoris, Cuiusmodi sunt in lib. De Leg ; apud Cic. MALA SI MANDATA. Hoc histriones intellige, qui personas Telephi, Peleique gerunt : non enim ad has personas est ἀποστροφή. Quoniam mandata loqueris, inquit : mandata enim ab ipso poeta idest scripta recitant imitantia fortunam Telephi, uel Pelei. Arist. hoc monet ipsum poetam, dum scribit et fingit tabulas, oportere affici animo, et suscipere omnes affectus, quos imitari uelit et in personis exprimere, ut dolor, et cæteri motus ex ipsa ueritate concitari uideantur. Quid ergo in agendo ? nonne gestu ? nonne uultu ? oculis, et omni decenti motu sunt adiuuandi ? ut intus natura formari uideatur histrio ad omnes fortunarum habitus ? omnis enim motus animi, ut ait M. Tul. in tertio de Ora. suum quendam a natura habet uultum, et sonum, et gestum, totumque corpus hominis, ut omnis uultus, omnesque uoces, ut nerui in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsæ. Idem paulo post, inquit : omnis actio, et imago animi uultus est, indices oculi. Nam hæc est una pars corporis, quæ quot animi motus sunt, tot commutationes, significationes possit efficere. Hominis igitur natura est eiusmodi, ut uariis sucessibus et uariis casibus, uarie commoueatur. Et omnium motuum in ore et oculis significationes appareant.

Dans :Polos, si vis me flere(Lien)

, p. 96-98

Dirigenda est igitur mentis acies ad illas formas, quæ sub oculos non cadunt, ut eas, ueluti in simulachris suis faciunt pictores, ueritatis imitatione, quantum licet exprimamus. Neque enim Phidias, ut scribit M. Tul. cum faceret Iouis formam, aut Mineruæ, contemplabatur aliquem, e quo similitudine duceret : sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quædam, quam intuens, in eamque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ad formas igitur, et ideas platonicas respiciendum est, ut facere Arist. docet, ubi ait in Poeticis. […] Iam patet quid moneat Hor. DOCTVM IMITATOREM. Omnis enim poesis est imitatio, ut sæpissime dixit Arist. quare doctum imitatorem eruditum intelligit, et prudentem poetam. ET VERAS HINC DVCERE VOCES. In singulis hominibus raro sunt ea omnia quæ sunt illius, uel citii, uel uirtutis  propria, quam poeta uere conetur imitari, ut est sapientia, pietas, fortitudo. Quæ omnia Virg. in Aenea esse uoluit. At is neque Aenea uidit nunquam, nec nouit, neque ab Homero ita formatum accepit ut famam sequi cogeretur. Non igitur Aeneam poeta contemplabatur, sed eas ipsas uirtutes, ex quibus uoces et actiones ueras duceret. An Xenophon Cyrum intuebatur ? nihil minus, sed ideam perfecti regis, quam conatus est exprimere, potius quam Cyrum, qui tametsi maximus uir fuit, nihilomino multis partibus minor exstitit, quam expresserit ille uir doctissimus.

Interdum speciosa locis : moraraque recte

Fabula nullius Veneris, etc

[…] Illa tria uidetur attingere, quæ sunt fabulæ subiectum, et in quibus uersatur omnis imitatio : orationem, dico, sententiam, et morem. Quorum aliud ex alio pendet. Nam oratio pendet ex sententia, hæc autem ex more. Etenim sententia exprimitur oratione ; ipsa uero sententia mos hominis. Oratio igitur habet significationem morum. Itaque morata fabula est, quæ mores effingit eorum, quorum persona sustinetur ab hypocritis, quales illi sunt, tales esse uideantur. Patet hoc ex Arist. qui sic expressit hanc sententiam. […] Illa igitur oratio, et illi uersus, qui pondus habeant uerborum, nisi ad uitam, ad condiciones, ad mores accomodentur, meras nugas Hor esse putat. INTERDVM. Non refertur ad oblectat. Semper enim si morata sit fabula, et speciosa locis, magis oblectabit. Nam inquit Arist. […] Erant igitur paucæ tragœdiæ iuniorum moratæ, quemadmodum Xeuxidis optimi pictoris imagines : contra Polygnoti mores præ se ferebant.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

, p. 27

Faciendum est igitur, ut ultima cum primis, et cum utrisque media consentiant hanc ipsam rem Nicias pictor, ut est apud Demetrium phalereum in arte sua expressit, dicens non mediocrem esse partem artis, ut, qui magnam sibi rem aliquam proponit pingendam, is ne in minutas partes eam disserret ut in aues, in flores, sed in equestres, et nauales pugnas, ubin multas æquorum figuras, et habitus possit imitari, ut currentium, erector, inclinantium, multos autem æquites intorquentes hastas, multos decidentes. Neque tamen fieri patet, quin occurrant loci, ubi amœna, et læta sint, ut in trachiniis apud Soph. cum Deianira de incolumi aduentu Herculis nuncios accepisset.

Dans :Protogène, Satyre et parergia(Lien)

, p. 98-99

FABRIANO — Veramente tutte le fatture naturali patiscono opposizioni. Il che causa l’impotenzia della materia, nella qual essa natura imprime l’opere sue. E per non incorrere nell’imperfezione, imitate Zeusi che, volendo appresso li Crotoniati dipignere una Venere, elesse tra tutte le giovanette della città cinque vergini, la beltà delle quali soppliva all’integrità della sua Venere, raccogliendo da una di quelle gli occhi, dall’altra la bocca e dall’altra il petto, et in tal guisa reduceva a perfezione l’opera sua. LAURO — Vi faccio fede che, s’io fossi stato Zeusi, arrei prima usato con la natura, poscia con l’arte.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)

, p. 96-98

Dirigenda est igitur mentis acies ad illas formas, quæ sub oculos non cadunt, ut eas, ueluti in simulachris suis faciunt pictores, ueritatis imitatione, quantum licet exprimamus. Neque enim Phidias, ut scribit M. Tul. cum faceret Iouis formam, aut Mineruæ, contemplabatur aliquem, e quo similitudine duceret : sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quædam, quam intuens, in eamque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ad formas igitur, et ideas platonicas respiciendum est, ut facere Arist. docet, ubi ait in Poeticis.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)