Type de texte | source |
---|---|
Titre | Bibliothecae Alexandrinae Icones symbolicae P. D. Christofori Giardae cler. Reg. S. Pauli elogiis illustratae |
Auteurs | Giarda, Cristoforo |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1626 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, p. 95
Est enim poesis, queadmodum pictura naturae studiosissima aemulatrix, usque adeo, ut qui harum peritissimi artium habentur, virtutem illarum, ac laudem in hac perfecta imitatione repositam arbitrentur. Certant itaque sorores ambae, atque hoc incensae studio in arenam quodammodo, ut olim Zeusis, et Parrhasius celeberrimi pictores fecisse memorantur, de imitationis palma sollicitae descendunt. Imitatur utraque naturam, et rerum, et artium communem parentem, coloribus pictura, sententiis ars poetica ; lineamentis illa, haec argumentis ; illa figuris, haec dicendi formis ; umbris illa, haec verbis ; illa vitricem se putat, quod oculis res subjiciat, ac eosdem saepius fallat, haec se se ostentat, quod animis res exprimat, ac illos in fraudem saepissime impellat. Pictura corporum effictrix tantum ; poesis non modo corporum, sed imitatrix etiam animorum, audax pictura ; audacior (p. 96) tamen poetica. Quoties illa quinam cervicem humano junxit capiti ? Quoties mulier ore pulcherrima. Ut in piscem utrpiter desineret, effecit ? Quoties aprum Mari, delphinum sylvis appinxit ? Quod enim vero portentum, quae chymera, quod monstrum est tam ex diversis, et inter se pugnantibus naturis, quod sua cogitatione libera poesis non conflarit, compactum in caetus hominum non invexerit, inlatum plausibile non reddiderit ? Sed meum non est litem hanc inter sorores componere. Illud quidem non abs re mea existimo, ab illa, quae ambas inter reperitur, similitudine probare poesim esse picturam loquentem, picturam vero tacitam poesim. Ut enim in pictura multa sunt quae si eminus contempleris, capiunt magis, et placent ; quaedam alia, si cominus, et longius ; ita procul dubio, plura sunt in poesi, quae condi volunt, alia, quae bono lumine constituta magis delectant.
Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)