[FRONTISPICE] §
JOANNIS
MARIANAE
Hispani, e Soc. Jesu
DE REGE
e regis institutione
libri iii
Ad Phillipum III. Hispaniae Regem Catholicum
Anno 1599
Cum Privilegio
Apud Petrum Rodericum, typo. Regium.
De spectaculis Cap. XV §
Publicam ludorum insaniam, quæ spectacula nominantur, separata disputatione pro virili parte castigavimus : multisque argumentis et majorum testimoniis confirmavimus, theatri licentiam, de qua potissimum laborandum est, nihil esse aliud quam officinam impudicitiæ atque improbitatis : ubi omnis ætatis, sexus et conditionis homines depravantur : simulatisque et ludicris actionibus ad vitia vera informantur. Admonentur enim quid facere possint, et inflammantur libidine, quæ aspectu maxime et auribus concitatur : puellæ præsertim et juvenes, quos intempestivus voluptatibus infici grave est, atque reip. Christianæ exitiale malum. Quid enim continet scena, nisi virginum stupra, et mores prostituti pudoris fœminarum, lenonum artes atque lenarum, ancillarum et servorum fraudes versibus numerosis et ornatis explicata, sententiarum luminibus distincta, eoque tenacius memoriæ adhærentia, quarum rerum ignoratio multo {p. 407}commodior est ? Histrionum impudici motus et gestus, fractæque in fœminarum modum voces, quibus impudicas mulieres imitantur, quid aliud nisi ad libidinem inflammant intuentes, per se ad vitia satis proclives ? An major ulla corruptela morum excogitari possit ? Quæ enim in scena per imaginem aguntur, peracta fabula cum risu commemorantur : sine pudore deinde fiunt, voluptatis cupiditate animum titillante : qui sunt veluti gradus ad suscipiendam pravitatem cum sit facilis a jocis ad seria transitus. Recte enim atque sapienter Salomon, « Quasi per risum, inquit, stultus operatur scelus.
» Turpia enim atque inhonesta factu, dictuque dum ridemus, approbamus : suoque pondere pravitas identidem in pejus trahit. Censeo ergo, moribus Christianis certissimam pestem afferre theatri licentiam, nomini Christiano gravissimam ignominiam Censeo Principi eam rem vel maxime curæ fore, ne aut ipse suo exemplo auctoritatem conciliet arti vanissimæ, si frequenter intersit spectaculis, audiatque libenter fabulas, præsertim quæ ab histrionibus venalibus exhibentur : et quoad fieri poterit, de tota provincia exturbet eam pravitatem : neque concedat mores suorum ea turpitudine depravari. Hoc nostrum votum est, destinataque sententia. Verum populi levitas et peccantium multitudo, quasi moles quædam opponitur : tum auctoritas {p. 408}eorum qui communi errori patrocinantur. Et est excusatio furoris multitudo insanorum. hoc quoque nomine prava nostra natura, quod vitiis suis et cupiditatibus favet : neque facile avelli se sinit ab iis quæ cum voluptate suscipiuntur, cujus sumus natura cupidissimi. Usque adeo ut si qui vanitati resistat, ei vehementer irascatur populi multitudo. « Ille sit publicus inimicus, Augustinus ait, cui hæc felicitas displicet. quisquis eam auferre vel mutare tentaverit, eum libera multitudo avertat ab auribus, evertat a sedibus, auferat a viventibus.
» Excæcat nimirum prava consuetudo animos : et quæ passim fieri videmus, defendere conantur quidam licentiæ patroni, magni scilicet Theologi quasi juri et æquitati consona, otio et litteris abutentes : quos redarguere facile erit testimonio et auctoritate veterum Theologorum in hac re non discrepantium : a quibus discedere nostræ ætatis Theologos velle non putamus. Has omnes simulatæ veritatis præstigias retegere non erit difficile. multitudinem a furore retinere difficilius erit, nisi publica accesserit auctoritas quorum interest magistratuum. Profecto curandum est, ut ea opinio publice suscipiantur, theatra, sane quibus obscœna argumenta tractantur, officinam universæ improbitatis esse : qui concurrunt eo non secus facere quam qui ad ganeas, ad furta, ad cædes, ad lupaniaria. qui suscepti laboris {p. 409}fructus erit multo maximus. Erunt enim qui pravitate cognita desinant peccare, salutemque suam turpi voluptate potiorem habeant : neque prudentes et scientes in mortem ferantur furentes, rapidi, et miserabiles. Illud certe omni cura præstandum, ut hæc natio perditorum hominum a templis penitus exturbetur. quod Romanorum tempore fuisse aliquando factum, Tacitus libro quartodecimo his verbis indicat. « Ac ne modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quanquam scenæ pantomimi, certaminibus sacris prohibebantur.
» Qua ergo fronte histriones de foro raptos e publicis diversoriis in templum Christiani inducent, ut per eos sacra festorum lætitia augeatur ? Aut qui conveniat, uti Augustinus contra antiquos Romanos ait, histriones ignominia notare, atque in infamium numero ponere, per quos divinis cultus honestatur ? cur a sacris ordinibus repellantur, quod ecclesiasticæ leges sanciunt, quorum opera dies festi et cælestium celebritates illustrantur ? Sed objicis fortasse, eos in templis non in turpibus argumentis versari, sed sacras historias referre. quod utinam verum esset, et non potius ad movendum populi risum, obscœnissima quæque actitarent. Et est acerbum negare non posse, quod sit turpe confiteri. Scimus sæpe in sanctissimis templis inter fabulæ actus, chori ad instar adulterorum furta, amores turpes recitari. ut {p. 410}honestissimus quisque ea spectacula vitare debeat, si decori et pudori consultum velit. Et putabimus tamen quæ a modestis hominibus fugiuntur, ea cælestibus esse grata ? Ego crediderim potius quasi sordes et religionis ludibria, hos omnes ludos a sanctissimis templis esse exterminandos. ac imprimis publicos histriones, qui cum turpi vita sint, religionem fœdare potius sua ipsorum ignominia videntur : et assueti turpibus, etiam in sanctissimis locis odorem, quo imbuti sunt, ore, oculis et toto corpore exhalant. ac nescio an aliquando fabulam agant, quin verba turpia, vel imprudentibus sæpe excidant : et hos tamen contendemus divinis celebritatibus adhibere ? Sed fac, quod nonquam accidisse probabis, histriones severa aliqua lege constrictos, intra modestiæ fines contineri posse, ac sacras tantum historias cum dignitate referre : contendo non minus eum morem cum religionis sanctitate pugnare, neque minus dedecus reip. afferre. Qui enim conveniat ab hominibus turpibus Divorum res gestas referri, eosque Francisci, Dominici, Magdalenæ, Apostolorum, ipsius etiam Christi personas repræsentare ? An non id sit cælum terræ, aut cœno potius, sacra profanis miscere ? Imagines in templis magna honestate depingi cavetur, et impudicam fœminam Mariæ aut Catherinæ, probosum hominem Augustini, aut {p. 411}Antonii personam sustinere patiamur ? Quod Arnobius certe, et antiquior Tertullianus ab antiquis factitatum accusant : ignominiosos homines in scena sanctissimorum Deorum personas inducere. « Nonne violatur majestas (Tertullianus ait) et divinitas constupratur laudantibus vobis ?
» Quæ verba ad nostros mores transferas licet, atque in antiquis interpreteris, nostrorum licentiam et turpitudinem accusari. Itaque si duorum optio danda esset, mallem ab histrionibus profanas fabulas agi, quam sacras historias : quoniam cum decore, ac honestate eos facere non posse, persuasum plane habeo : tum ob eorum utilitatem et dedecus, tum ob fœdissimos mores, paremque actionum levitatem et turpitudinem. Et ipse cogitabam in templis, festisque Divorum omnia ad pietatem et modestiam comparanda esse. quibus rebus animus excitatur ad religionem et ad rerum divinarum contemplationem, iis communiter et privatim vacandum esse. Risus, plausus, clamores an id præstent, per se quisque considerabit. Sequitur pravitas alia, neque minor superiori, neque minus procuranda. Mulieres excellenti pulchritudine, eximia actionum venustate et gratia inducuntur in theatrum quod maximum est incitamentum libidinis, et ad corrumpendos homines potissimum valet. {p. 412}« Deus enim (uti Basilius ait libro de virginitate) cum conderet animantes in utrumque sexum distinctas, œstrum mutuæ cupiditatis inservit, inter homines maxime, qua se invicem appeterent, majorem multo in viro : quoniam fœminam de ejus latere formatam diligit ut proprium membrum, et ad eam toto impetu rapitur. Sic fœmina in se quandam virtutem habet, miramque potestatem trahendi ad se virum : non secus ac magnes, cum ipse non moveatur, ferrum ad se rapit.
» Contra hanc potissimum cupiditatem pugnare debent quicunque pudicitiæ dignitatem consequi student, nunquam interrupto usque ad vitæ finem certamine. Quod an ii faciant, qui tanto studio ad theatra concurrunt, pius et modestus lector secum ipse consideret. Enim vero cum histriones studia omnia lucro metiantur, multitudine allicienda, quam non ignorant aspectu mulierum, et auditu maxime capi, omnes fraudes suscipiunt, nulla honestatis cura : usque eo ut in templa etiam turpes has mulierculas inducant : quod his annis non semel factitatum est, neque uno loco in Hispania, quod horrescunt audire aures. de quibus rebus egerint, pudet, pigetque dicere. Et est Principum munus resistere levitati multitudinis, et perditorum hominum temeritati. Non ignoramus antiquis temporibus mulieres in scenas fuisse invectas, quas insigni impudentia corpora etiam nudasse, omnemque ætatem {p. 413}objecta specie libidinis expugnasse passim atque corrupisse, sua quoque ætate Chrysostomus multis locis accusat. Nudas quidem in nostra theatra mulieres prodire non arbitror. tametsi nonnunquam in ipsa actione nudari audiebam, certe tenuissimis vestibus indutas prodire, quibus membra omnia figurantur, ac ferme subjiciuntur oculis. Mulieris autem aspectu pulcræ et ornatæ, præterea gestus et verba in molliciem fracta adjungentis, quid potentius esse possit ad illiciendas animas, atque in sempiternam mortem impellendas, inflammandasque libidine ego sane non video. Vincit officium linguæ periculi magnitudo : eo amplius quod hæc etiam turpitudo suos patronos habet, non quosvis de populo, sed viros eruditionis et modestiæ opinione præstantes. Aiunt enim aut comœdias in universum abdicandas, aut mulieres inducendas in theatrum. quod majus periculum immineat si pueri substituantur in veste muliebri et ornatu : quo aspectu ad præposteram ac nefariam libidinem populus solicitetur. Nimirum velamen malitiæ quærunt. aliud agunt, aliud agere videri volunt. Hispanorum nationi suspicio criminis imponitur, a quo natura abhorret (paucos excipio) et nos in provinciis quibus id malum viget, scimus sæpe pueros in scenam prodiisse sine periculo : variasque personas ut re se dabat, cum dignitate, {p. 414}elegantiaque actitasse. Cupiditas autem muliebris sexus latius patet, majoresque multo impetus habet, non solum in corruptissimis hominibus et pravis, quales sunt qui puerorum amoribus indulgent, sed in aliis etiam viris aliqua probitatis et modestiæ laude conspicuis. Mitto quod fœminæ scenicæ, quæ histriones consectantur et adjuvant, forma sunt venali : sive quod tot viris procacibus et otiosis circumseptæ, miraculi instar esset si pudice viverent : et ex turpi quæstu plerumque raptæ, posito amplius in theatro pudore ad ingenium redeunt. Ita vulgato inter plures corpore omnibus exitium afferunt. juvenes otiosi et perditi (quorum magnus numerus ubique est) eo aspectu concitati feruntur præcipites : unde rixæ graves, vulnera et cædes, contemptus parentum, et rei familiaris præ amore earum muliercularum. Quæ probra et similia multa alia, qui digna non putat quæ omni studio avertantur, ferreus sit, et communi hominum cæterorum sensu, rationeque destitutus. Censeo præterea nullam certam sedem histrionibus extruendam publice, domum aut theatrum, quamvis lucri parte locatam under inopes alantur, aut quod in alias publicas utilitates impendatur : ea enim species obtenditur ab iis qui contra statuunt. Primum enim facto theatro occasio manifesta præbetur honesta conditione {p. 415}viris et fœminis inter se libere conveniendi, præsertim domus aut theatri magistro venali. nam qui emit magno, vendat necesse est omnem licentiam, quæ ab illo flagitare homines perditi poterunt : fietque ex theatro lupanar multo exitialius quam alia. Deinde frequentiores ludi erunt perpetua sede publice designata, quam omnino sit opus. Alliciet loci opportunitas adludendum et spectandum, et præfectus cum magno eam sedem conduxerit, histriones undique conquiret, nullumque diem alabi sine ludo patietur : quin potius diebus noctes continuabit, quanta cum perturbatione reip. dicere non est necesse. Quis enim juvenes avellat ab ea vanitate ? opifices et agrestes relicto opere quotidiano concurrent. famuli heros contemnent, fœminæ viros et familiam præ cupiditate spectandi : quod scimus hoc etiam tempore ex parte contingere. Præterea histrionum numerus extructo certe theatro per urbes et oppida, immensum augebitur pondus iners atque intuile, cum sint enervati voluptatibus, nam et lucri aviditas excitabit multos, neque nisi magno numero poterunt tam multis theatris satisfacere. Postremo num juvenes ex his pervigiliis et bacchanalibus, aut strenuos milites, aut bonos senatores fore credimus ? Discent illi quidem ea inspectione amare : armorum pondus, alias molestias sustinere non poterunt : {p. 416}cum totos dies residere in theatris consueverint : quo tempore aut equos calcaribus incitare et flectere potuissent, aut alia ratione vires corporis exercere, aut certe pacis artis commentari. Scimus Romæ primum ex lapide theatrum a Gneio Pompeio fuisse extructum : nam antea scena ad tempus ex materia facta utebantur, tanta ex eo opere populi gratia, ut Magni cognomen ex ea fabrica accesserit : Id fuit multitudinis judicium, quæ paleæ instar levissimæ in omnes partes circumfertur : nam prudentiorum magnæ partis reprehensionem incurrit, unde laudem captabat. Sic docet Tacitus libro quartodecimo, productis etiam in utramque partem probandi et improbandi theatra argumenti. ut quod in ea temporum fæce et morum labe dubitatum est, nobis pro certa lege esse debeat, ne quaquam populi Christiani moribus et sanctitati convenire, ut per urbes et oppida, certa perpetuaque sedes histrionibus detur. Scimus sæpe a Censoribus Romæ eversa theatra nihilominus, quasi morum certissimam a lascivia labem. et erit in populo Christiano, hac professione, qui restituenda contendat ? Ad hæc, « Suscepta Christi religione per omnes pene civitates cadunt theatra uti Augustinus ait, cuveæ turpitudinum et publicæ professiones flagitiorum : et nos ea instauranda contendamus ?
» Vincit rei indignitas orationis facultatem. Neque excuses, nostra {p. 417}theatra non esse conferenda cum antiquis neque majestate operis, neque ludorum apparatu. Turpitudinem loci accusamus, non structuræ modum. rivus tenuis, naturam continet fontis unde manat : surculus arboris unde excisus est, succum habet. Nam si magno vectigali, sublato theatro rempublicam privari accuses, risum tenere non potero : neque enim tanti lucrum esse debet, ut mores populi et religio negligantur : neque deerunt aliunde rationes, si theatra repudiemus, ad egenorum inopiam sublevandam. Et mihi qui se eus statuunt, Magni Pompeii factum imitari velle videntur. is enim ut reprehensionem evaderet, quasi theatro constituto turpitudinis scholam aperuisset, Veneris templo theatrum quasi appendicem adjunxit, religionis sanctitate novam structuram velaturus. nimirum verebatur ne aliquando memoriæ suæ censoria ignominia accederet, quasi arcem omnium turpitudinum struxisset, uti Tertullianus ait. Ergo Pompeii imitatione cum templis, aut hospitiis pauperum, theatrum jungatur, quo majus lucrum sit, honestius susceptæ improbitatis velamen. Ceseo ergo cum multis fore e republica, si histriones pretio venales penitus removeantur. Omnes enim pecuniæ vias norunt, et pecuniæ causa omnes turpitudines suscipiunt, instillantque aliis : quæstuaria arte exhauriunt {p. 418}pecunias, et veluti sopitis voluptate sensibus latenter extorquent, quas non minori turpitudine insumant. otio et desidia ut torpeant cives, efficiunt : quæ omnium vitiorum radix est. Vitiis omnibus et fraudibus viam muniunt, libidini maxime, quæ auribus et oculis suscipitur. Divinum cultum imminuunt diebus festis, cum vacandum esset rebus divinis, populo ad spectacula attracto : quæ pestis omnibus piaculis procuranda videbatur. Quod si non obtinemus ut ludi scenici penitus amoveantur, et placet nihilominus eam oblectationem populis dare : quod jus et æquitas postulare videtur, impetrare certe cupimus, ut delectus aliquis sit, neque promiscue licentia quidvis agendi histrionibus concedatur : sed legibus certis circumscribantur et finibus, quos nemo impune transgrediatur. Tametsi nullis legibus putabam furorem hunc satis frænari. prudenter quidam, « O here, inquit, quæ res nec modum habet neque consilium, ratione, modoque tractari non vult.
» Sequamur tamen Platonis institutum, qui pœtarum carminibus examinandis præfici sanxit viros prudentes non minores quinquaginta annis. eorum judicio quæcunque agendæ erunt fabulæ examinentur. ipsi etiam intermedii actus, quibus major turpitudo inesse solet. mulieres in theatra inducere nefas esto. theatrum nusquam publice constituatur. Diebus festis {p. 419}(uti antiquis legibus sancitum meminimus) ludi scenici ne exhibeantur, ne temporibus quidem jejunii Christiani. quid enim commercii squalori cum theatri risu, plausuque ? A templis et sanctorum, qui cum Christo in cælo regnant, ac omnino divinis celebritatibus amoveantur : ac præsertim ii modi et gestus, quibus turpitudo in memoriam revocatur, et ferme oculos subjicitur : quæ sunt vulnera religionis nostræ, probra, monstraque immania : Hispanorum nationis dedecora, adeo fæda ut stylus contrectare vereatur. Postremo quoad fieri poterit minori ætate pueri et puellæ arceantur ab iis spectaculis, ne a teneris reipublicæ seminarium vitiis inficiatur, quæ gravissima pestis est. Adsint inspectores publice designati, viri pii et prudentes : quibus cura sit ut turpitudo omnis amoveatur, et potestas cœrcendi pœna si quis se inhoneste gesserit. Denique populus intelligat histriones non probari a republica, sed populi oblectatio ni atque importunis precibus dari : quæ cum non potest quæ sunt meliora obtinere, solet aliquando minora mala tolerare, et populi levitati aliquid concedere.