Omnibus mulieribus indigenis comune est semel in vita ad Veneris templum desidentibus cum externis viris consuetudinem habere… cum semel illic consederint domum non regrediuntur, nisi prius ab hospitum aliquo pecuniam acceperint, et cum eodem rem habuerint ; hospitem autem illum, qui pecuniam obtulit dicere oportet : tanti ego tibi Deam Mylittam implorem (sic enim Venerem appellabant Assirii) At vero pecuniam illam quantulacumque sit, non est fas reiicere ; siquidem in sacrum convertitur usum (1). […] At illi Ira ferox mota est, factisque placabimus inquit, Nec mora, curvavit cornu, nervusque sagittam Impulit, et meritam tra fixit arundine linguam.