Profecto curandum est, ut ea opinio publice suscipiantur, theatra, sane quibus obscœna argumenta tractantur, officinam universæ improbitatis esse : qui concurrunt eo non secus facere quam qui ad ganeas, ad furta, ad cædes, ad lupaniaria. qui suscepti laboris fructus erit multo maximus. […] Itaque si duorum optio danda esset, mallem ab histrionibus profanas fabulas agi, quam sacras historias : quoniam cum decore, ac honestate eos facere non posse, persuasum plane habeo : tum ob eorum utilitatem et dedecus, tum ob fœdissimos mores, paremque actionum levitatem et turpitudinem. […] Enim vero cum histriones studia omnia lucro metiantur, multitudine allicienda, quam non ignorant aspectu mulierum, et auditu maxime capi, omnes fraudes suscipiunt, nulla honestatis cura : usque eo ut in templa etiam turpes has mulierculas inducant : quod his annis non semel factitatum est, neque uno loco in Hispania, quod horrescunt audire aures. de quibus rebus egerint, pudet, pigetque dicere. […] Primum enim facto theatro occasio manifesta præbetur honesta conditione viris et fœminis inter se libere conveniendi, præsertim domus aut theatri magistro venali. nam qui emit magno, vendat necesse est omnem licentiam, quæ ab illo flagitare homines perditi poterunt : fietque ex theatro lupanar multo exitialius quam alia. Deinde frequentiores ludi erunt perpetua sede publice designata, quam omnino sit opus.
Facit hoc, Archipræsul Illustrissime ut tuam ad Celsitudinem scribam, cum te meum, ut et universi gregis tibi crediti, ex quo esse honori duco, in doctrina judicem jure divino natum, a Spiritu sancto positum et a Christo ipso constitutum habeam, meque eo nomine obstrictum sentiam, ut hancce meæ mentis explicationem penes te deponam, quam ipse, si tibi expedire videbitur publicam in lucem prodire jubeas. […] Et vero pudore suffusus non possum non fateri, quin epistolæ me inconsulto editæ capita et momenta, illa ipsa sint, quæ et meo in privato scripto haberentur, etsi duo hæc in quibusdam differant, ubi hoc habet epistolæ author quod ego non attigi, et alia ille ratione loquitur, quam qua meo sim in scripto usus : quemadmodum cum, in Comœdia patrocinium, tuum, Archipræsul Illustrissime, de ea habenda silentium temere adducit, unde illam a te, tacito saltem consensu probari inferat, cui simile nihil meo inscripto præstiterim in quo nequicquam dixerim quod tuam nominatim celsitudinem ullatenus spectare possit ; cujus quidem inter utrumque discriminis, eximius vir D. Pirot qui hoc non ita pridem jussu tuo exploravit, fidem tibi facere poterit ; non minus quam et alterius, ritualium, ut vocant, occasione, quippe quæ ita Epistola videtur excipere, quasi minus iis exhiberet observantiæ, quam ad hoc librorum genus tanta dignum reverentia par esse possit, de quibus sic illa loquitur, certains Rituels, cum meo in scripto candide tantum ita habeam, nonnulla Ritualia aliquarum Diœceseum.
Wechel, 1566 [ca. 198], « De spectaculis liber », p. 395-396 : « […] hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitae, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur. Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum conccinata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per mulieres repraesentat, sexum pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scena erubescant ; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse posssit.[…] » e.
« Nihil vero est tam damnosum bonis moribus, quam in aliquo spectaculo desidere. […] Non seulement les Comédiens et les Comédiennes, mais toutes les personnes qui vont à la Comédie, y paraissent avec tous leurs ornements : ce qui cause de plus dangereuses chutes, comme dit Tertullien ; « In omni spectaculo nullum magis scandalum occurrit, quam ille virorum et mulierum accuratior cultus. […] » Et l’Eglise n’admettait personne au Baptème, comme elle fait encore aujourd’hui, qu’après avoir exigé cette promesse, que l’on renoncerait aux pompes du Diable, qui était le nom qu’on donnait aux spectacles, selon Tertullien.« Hæc est pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei juramus.