Verum cum ad gestus accesserunt verba, cum utroque sensu præsentium verecundia tentatur, cum collatis viribus hinc Poetæ, inde Histriones hominum castitatem oppugnant : quæ lorica constantiæ tam est fidelis ut illo cupidinis telo non perfodiatur ? […] quid est affinitatis arti pulcherrimæ cum lutulenta tua actione ? videlicet cum in arte tua laudabile nihil occurrat, mutuum sumis e vicina. […] Ciceroni quicquam contulisse, cum hic illum audierit tantum ut expenderet ? […] Apage cum scenica tua mollitie.
Quæ enim in scena per imaginem aguntur, peracta fabula cum risu commemorantur : sine pudore deinde fiunt, voluptatis cupiditate animum titillante : qui sunt veluti gradus ad suscipiendam pravitatem cum sit facilis a jocis ad seria transitus. […] Sed fac, quod nonquam accidisse probabis, histriones severa aliqua lege constrictos, intra modestiæ fines contineri posse, ac sacras tantum historias cum dignitate referre : contendo non minus eum morem cum religionis sanctitate pugnare, neque minus dedecus reip. afferre. […] Alliciet loci opportunitas adludendum et spectandum, et præfectus cum magno eam sedem conduxerit, histriones undique conquiret, nullumque diem alabi sine ludo patietur : quin potius diebus noctes continuabit, quanta cum perturbatione reip. dicere non est necesse. […] Neque excuses, nostra theatra non esse conferenda cum antiquis neque majestate operis, neque ludorum apparatu. […] Ceseo ergo cum multis fore e republica, si histriones pretio venales penitus removeantur.
» Job. 31. vers. 1. « Fœdus pepigeram cum oculis meis, et quid advertissem animum ad virginem ? […] Magnos in hisce fieri sumtus, et cum multorum detrimento, constat, et impensas profundi quibus multi pauperes sustentarentur. […] Nihil est nobis dictu, visu, auditu, cum insania Circi, cum impudicitia Theatri, cum atrocitate arenæ, cum Xisti vanitate. […] In primis vero cum profanatur scriptura. […] » In his quæ aliquando cum aliis constitui et probavi, nunc acquiesco, et ad alia transeo.
Credo ut cum Telephum et Peleum agemus in scena, ex animo dolere censeamur. […] Trægicæ poeseos cum historia collatio. […] Hoc molliuntur hoc tæ cum honestum bonumque delectando propinant : hoc agunt scenici artifices cum integritatem morum, vitiorum turpitudinem, fraudum, et flagitiorum eventa tanquam ex tabula repræsentant. […] Unum nominavi Romanum, cum totam in theatro Curionis et Scauri Romam spectare liceat, cum scena argentea L. […] Hoc enim graviter, adjuncta etiam Stoicorum porticu profitetur author, cum negat Christianis quicquam esse « dictu, visu, auditu, cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenæ cum Xysti vanitate ».