An non id sit cælum terræ, aut cœno potius, sacra profanis miscere ? Imagines in templis magna honestate depingi cavetur, et impudicam fœminam Mariæ aut Catherinæ, probosum hominem Augustini, aut Antonii personam sustinere patiamur ? […] Aiunt enim aut comœdias in universum abdicandas, aut mulieres inducendas in theatrum. quod majus periculum immineat si pueri substituantur in veste muliebri et ornatu : quo aspectu ad præposteram ac nefariam libidinem populus solicitetur. […] Postremo num juvenes ex his pervigiliis et bacchanalibus, aut strenuos milites, aut bonos senatores fore credimus ? Discent illi quidem ea inspectione amare : armorum pondus, alias molestias sustinere non poterunt : cum totos dies residere in theatris consueverint : quo tempore aut equos calcaribus incitare et flectere potuissent, aut alia ratione vires corporis exercere, aut certe pacis artis commentari.
Sed quia Philosophus eos tantum incontinentes vocari ait, qui tactus aus gustus voluptate superantur, qui vel immodice, vel illicite utuntur re venerea, aut cibi et potus luxum consectantur ; vix est qui eos inter intemperantes collocet, qui aut vana, aut stulta, aut etiam obscœna, vel audire vel spectare gaudent, nec in videndo aut audiendo modum tenent. […] Postremo, quæ major est illecebra, adolescentes, aut quæ major pestis, fœminæ aut puellæ, in theatrum producuntur, quæ non solum petulantis multitudinis, sed etiam hominum alioqui prudentum oculos detinere possunt. […] Lacedæmones nulla permisisse spectacula Comœdiarum aut Tragœdiarum, Plutarchus in Apophteg. autor est. […] Respondimus jam, ubi de lupanaribus actum, non esse facienda aut permittenda mala, ut eveniant bona. […] Nemo non rubiginis aliquid, aut imprimit, aut spectantibus allinit.
Nullus presbyterorum etc. se inebriare vilatenus præsumat : nec precatus in amore sanctorum vel alicujus animæ bibere, vel alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare, nec plausus et risus inconditos et fabulas inanes ibi referte aut cantare præsumat, vel turpia joca ante se fieri patiatur, nec larvas dæmonum ante se fieri consentiat : quia hoc diabolicum et a sacris Canonibus prohibitum. » De consecratione dist. 5. ex Concilio Nannetensi. […] « Presbyteri, diaconi, subdiaconi, vel deinceps quibus ducendi uxores licentia modo non est, etiam alienarum nuptiarum évitent convivia, nec his actibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscæni motus corporum choreis et saltationibus efferentur, ne auditus aut obtutus sacris mysteriis deputati turpium spectaculorum, atque verborum contagione polluantur. »dist. 34. ex Concilio Agathensi. […] Sylvestre et Angélus déclarent que le péché que ces personnes commettent, si elles viennent à danser, est mortel à cause de la prohibition, et du scandale : « Non oportet ministros altaris vel quos libet clericos spectaculis aliquibus quæ aut in nuptiis aut scenis exhibentur interesse » de consecr. dist. 5. […] « Presbyteri, diaconi, subdiaconi, vel deinceps quibus ducendi uxores licentia modo non est, etiam alienarum nuptiarum évitent convivia, nec his actibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscæni motus corporum choreis et saltationibus efferentur, ne auditus aut obtutus sacris mysteriis deputati turpium spectaculorum, atque verborum contagione polluantur. »dist. 34. ex Concilio Agathensi. « Non oportet ministros altaris vel quos libet clericos spectaculis aliquibus quæ aut in nuptiis aut scenis exhibentur interesse » de consecr. dist. 5.
Et certe si tantum a doctis et sapientibus viris ejus audita vox esset, deplorata jam foret theatrorum causa, et iste aut ut fraudulentus calumniator, aut ut iniquus prævaricator literam suam in fronte gestaret. […] Atque utinam fecisset Deus Immortalis ut aculeum illum aut nunquam sensissent Græci, aut primo quod inflixit vulnere extraxissent ! […] Viri illi prudentia et gravitate præstantes, coram filiis impuberibus aut jurare, aut turpe verbum proferre nefas ducebant, quæ palam adolescentibus præsentibus et dicere et audire religiosum putabitur ? […] Nam quo vos obstringetis scelere si aut eloquentiam a Rep. aut actionem ab eloquentia, aut artem scenicam ab actione tollitis ? […] negem histrionibus usum esse Demonsthenem, aut Ciceronem ?