Mitto quod fœminæ scenicæ, quæ histriones consectantur et adjuvant, forma sunt venali : sive quod tot viris procacibus et otiosis circumseptæ, miraculi instar esset si pudice viverent : et ex turpi quæstu plerumque raptæ, posito amplius in theatro pudore ad ingenium redeunt. […] Primum enim facto theatro occasio manifesta præbetur honesta conditione viris et fœminis inter se libere conveniendi, præsertim domus aut theatri magistro venali. nam qui emit magno, vendat necesse est omnem licentiam, quæ ab illo flagitare homines perditi poterunt : fietque ex theatro lupanar multo exitialius quam alia. […] opifices et agrestes relicto opere quotidiano concurrent. famuli heros contemnent, fœminæ viros et familiam præ cupiditate spectandi : quod scimus hoc etiam tempore ex parte contingere. […] Postremo num juvenes ex his pervigiliis et bacchanalibus, aut strenuos milites, aut bonos senatores fore credimus ? […] Scimus Romæ primum ex lapide theatrum a Gneio Pompeio fuisse extructum : nam antea scena ad tempus ex materia facta utebantur, tanta ex eo opere populi gratia, ut Magni cognomen ex ea fabrica accesserit : Id fuit multitudinis judicium, quæ paleæ instar levissimæ in omnes partes circumfertur : nam prudentiorum magnæ partis reprehensionem incurrit, unde laudem captabat.
Nonne ad hoc Opifices ex officinis, Milites ex castris, Mercatores ex foro, Judices ex curia, Aulicos ex Regia, ipsos ex Aula Reges in Scenam evocat ? […] Admiramini, credo, ex scatebra tam lutulenta quid possit salubritatis accipi ? […] Parciùs ex eo quidem ac reverentiùs præcepta depromet. […] Quasi, qui ad utilitatem Theatri pro suo quisque officio animum conferre debuerunt ex compacto, ad ejus perniciem suo quisque vitio, tanquam ex condicto incumberent. […] Quid si juvenculi & adolescentulæ per te condiscunt simplicitatem animi exuere, furtivos ignes alere, connubia ex libidinis consilio, non ex parentum judicio contrahere ?
Ecoutez ce que dit saint Jean : « Je vous écris, pères… Je vous écris, enfants… Je vous écris, jeunes gens… N'aimez point le monde, ni ce qui est dans le monde… Car tout ce qui est dans le monde est concupiscence de la chair, ou concupiscence des yeux, ou orgueil de la vie, ce qui ne vient point du Père, mais du monde. » « Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. » 1. […] « Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. » 1.