Mulieres in scenam inducendas non esse. […] Theatra non esse publice histrionibus designanda. […] Histriones a mysteriis arcendos esse. […] Sed neque esse infames, absit enim ut quos utiles esse facimus, eosdem ignominia inflicta rejiciamus. […] Non esse ludos scenicos permittendos.
Suorum quidem innocentiam in tuto esse non dubitat : Histrioniam vero quasi ex altera parte respondere poeticæ facultati, et duo esse peregregia humanæ vitæ ornamenta proclamat : fabulas denique meram esse philosophiæ medullam, earum autem exhibitionem sacris concionibus longe præferendam contestatur. […] Non licere autem ipsis non esse nequissimis, sed ea flagitia eorum arti esse innata et in ea penitus insita, una mihi ratio persuadet, quam tibi, Panurge, probandam spero, quoniam et ad eam digitum intendisti, sed plane latenter : et vides me non esse ita tibi inimicum ut malitiam tuam alio non derivem. […] negem omnibus numeris absolutam esse histrionum actionem, plusque illos gestu probari sæpe quam voce ? […] negem histrionibus usum esse Demonsthenem, aut Ciceronem ? […] Atenim primum in parvis ingenii signum esse notat, memoriam, alterum imitationem.
Aliquas esse Rhetorum præceptiones audivi tantum, quibus isti nihil non persuadeant : dialecticas captiones, et subtilem disputandi loquendique rationem, qua isti quem libet irretiunt, vidi qui reformidarent : externam severitatem et vultus tristitiam popularem esse semper existimavi. […] Eam igitur maculam qua offenduntur, aut a tragœdiis, aut ab earum docendarum arte oportet esse contractam. […] Solem e mundo velis eripere si necessarium sibi cæcus esse negaverit, nocere etiam luscitiosus juraverit ? […] Eo autem tempore si quis existimatita esse feriandum, ut ab omni penitus opere, ab ipsa corporis animique delectatione cessetur : is profecto mihi quæ sit hominum consuetudo, quæ rerum humanarum natura, quæ tyrannis otii atque inertiæ nondum assecutus esse videtur. […] Sed ut sanctissimos illos fidei nostræ coryphæos, Religionis buccinatores, virtutis antesignanos summo semper in honore apud me esse volvi (quicquid isti de nostra impietate calumnientur :) sic eorum contra nos voces quanquam multas et graves nunquam mihi pertimescendas esse putavi.