/ 17
8. (1631) Panegyrici et orationes « ACTIO IN HISTRIONES PANURGUS ORAT PRO HISTRIONIBUS UT IN URBEM ADMISSI ABULAS DOCERE PERMITTANTUR. ORATIO IX. » pp. 297-324

Dicant ergo vobis audientibus quid in illis reprehensione dignum existiment : date veniam interloquendi, gestio meorum Aristarchorum vocem audire, ut subito nobilem Poetarum cohortem eorum judiciis obelisque objiciam, ut una litura clarissimorum ingeniorum monumenta ex hominum memoria deleant ; ut Sophocles Æschylos, Euripides, ut Senecas, Pomponios Secundos, ut sexcentos tragœdiarum scriptores in capitis discrimen adducant, quod Poeticæ facultatis nobilissimam partem exercuerint, coluerint, ornarint.

9. (1609) De spectaculis pp. 127-188

Nullis enim finibus prava hæc cupiditas resistit, ignis instar quo plura damus plura petit, sæpeque ab honestis voluptatibus progrediens momento temporis ad illicita trahit, atque ab una voluptate in diversam facto transitu in turpitudinem desinit. […] Quæsi vera sunt, voluptates sensuum quas appetunt, qui corpori ut pecudes serviunt, ita inter se comparari, ut ex una alliciatur altera majori turpitudine ; quid contingere credamus, quibus in scena familiare est totam turpitudinem oculis haurire atque auribus ? […] nisi forte credis eandem rem non similiter esse turpem, cum separati sumus et cum congregati omnes una sedeamus. […] Esdræ cap. 4. vers. 20. et quod in una civitate fit, si diligentia adsit, quo minus in multis civitatibus aut provinciis fieri possit, ego sane videre non possum.

/ 17