Nisi forte id in laude ponimus quod semel præsente Catone Pop. […] quod semper pollicentur, quod millies jam factum putavimus, ne semel quidem fieri potest ? […] Eodem refertur quod apud Romanos, quorum historia quam Græcorum nobis notior est, monente ipsorum doctissimo obscenum a scena dictum est : quare turpe inquit, id obscenum est, quod nisi in scena palam dici non debet. […] solum enim quod ab Hortensio mutuum acceperant, id Ciceroni reddiderunt. […] Denique quod Tullius Roscio, id Roscius debet Hortensio.
Et vero pudore suffusus non possum non fateri, quin epistolæ me inconsulto editæ capita et momenta, illa ipsa sint, quæ et meo in privato scripto haberentur, etsi duo hæc in quibusdam differant, ubi hoc habet epistolæ author quod ego non attigi, et alia ille ratione loquitur, quam qua meo sim in scripto usus : quemadmodum cum, in Comœdia patrocinium, tuum, Archipræsul Illustrissime, de ea habenda silentium temere adducit, unde illam a te, tacito saltem consensu probari inferat, cui simile nihil meo inscripto præstiterim in quo nequicquam dixerim quod tuam nominatim celsitudinem ullatenus spectare possit ; cujus quidem inter utrumque discriminis, eximius vir D. […] Non est quod negem, quin, si semel epistola meo cum scripto conferatur, ex hoc illa prope ad verbum Collecta, atque ita meo ex præsipiti scripto, præter meam mentem orta infeliciter epistola perspiciatur. […] Quod in eo tractabam argumentum, mihi non sat erat exploratum ; neque authorum, quos alterutram in partem asserebam testimonium satis compertum ; imprimis vero quod ex Divo Carlo petebam, cujus in authoritate, perinde ac si meæ sententiæ suffragaretur, vim faciebam. […] Hoc attentionis et recognitionis vitio contigit, ut meo in scripto, quod palam edere mihi nunquam fuit in animo, Comœdia causam agerem. […] Re penitus excusa mihi plane persuasum est quidquid altera ex parte ad Comœdiam excusatam habendam affertur, leve esse prorsus ac frivolum ; stabile vero et inconcussum quod e contrario tenet Ecclesia, cum nimirum iis, quos in morbo a sacro viatico arcendos decernit ni vitæ ante actæ instituto penitus abdicato impactam eo populis offensionem eluant, Comœdos annumerat, nec ad sanctos ordines, si quando eos ipsi postulent, suscipiendos, vult admitti.