/ 102
3. (1632) De spectaculis theatralibus pp. 339-351

Voluptatem autem vel delectationem non eam quæri, quæ intellectum afficit, ex cognitione vel contemplatione divinarum et humanarum rerum, et c. sed eam quæ ad sensus pertinet, et per eos prius affectos, ad animam pervadit. Inter quos tactus præcipue voluptatibus iis inservit, quæ vel ex libidine fluunt, vel ad eam irritant. […] Sed quia Philosophus eos tantum incontinentes vocari ait, qui tactus aus gustus voluptate superantur, qui vel immodice, vel illicite utuntur re venerea, aut cibi et potus luxum consectantur ; vix est qui eos inter intemperantes collocet, qui aut vana, aut stulta, aut etiam obscœna, vel audire vel spectare gaudent, nec in videndo aut audiendo modum tenent. […] Nam ita se res habet in papatu, ut si quis vel adversus crassissimos abusus, mutire ausit, ilico impietatis arcessitur. […] Accedit quod legibus civilibus et sanctionibus Ecclesiasticis notati fuerint vel qui histriones agerent, vel qui eorum actibus interessent.

/ 102