/ 301
298. (1609) De spectaculis pp. 127-188

Sed certe magnam pecuniæ vim id genus homines, a quibus minime oportebat corradent variis artibus, pretium pro loci commoditate augentes sediliaque, quod jam faciunt, nova mercede locantes, aliisque artibus quarum peritia valent, omnesque vias norunt redigendæ pecuniæ, et pecuniæ causa omnia faciunt. […] Cum multa insint in theatris, quæ ad corrumpendos populi mores et animos magnam vim habent, tum musici concentus in utramque partem plurimum valent, sive ad informandos mores, instituendosque ad virtutem, sive ad depravandum, de quibus quoniam frequens usus est in theatro, hoc loco disputare constitui, atque explicare non modo ad oblectandum animos vim habere, sed etiam ad permovendos, varieque concitandos animi affectus, quibus humanæ vitæ conditio tota peragitur et constat.

/ 301