/ 354
351. (1609) De spectaculis pp. 127-188

Sed neque esse infames, absit enim ut quos utiles esse facimus, eosdem ignominia inflicta rejiciamus. […] Neque minus utile erit de sagittandi peritia certamen constituere globisve e ferreo tubo flamma eluctante ejaculatis in modum fulminis signo proposito contendere, præmio designato illi qui primus collimaverit : quod in aliis nationibus fieri scimus publico commodo, fructuque maximo.

/ 354