Quæ enim in scena per imaginem aguntur, peracta fabula cum risu commemorantur : sine pudore deinde fiunt, voluptatis cupiditate animum titillante : qui sunt veluti gradus ad suscipiendam pravitatem cum sit facilis a jocis ad seria transitus. […] Cupiditas autem muliebris sexus latius patet, majoresque multo impetus habet, non solum in corruptissimis hominibus et pravis, quales sunt qui puerorum amoribus indulgent, sed in aliis etiam viris aliqua probitatis et modestiæ laude conspicuis. Mitto quod fœminæ scenicæ, quæ histriones consectantur et adjuvant, forma sunt venali : sive quod tot viris procacibus et otiosis circumseptæ, miraculi instar esset si pudice viverent : et ex turpi quæstu plerumque raptæ, posito amplius in theatro pudore ad ingenium redeunt. […] A templis et sanctorum, qui cum Christo in cælo regnant, ac omnino divinis celebritatibus amoveantur : ac præsertim ii modi et gestus, quibus turpitudo in memoriam revocatur, et ferme oculos subjicitur : quæ sunt vulnera religionis nostræ, probra, monstraque immania : Hispanorum nationis dedecora, adeo fæda ut stylus contrectare vereatur. […] Denique populus intelligat histriones non probari a republica, sed populi oblectatio ni atque importunis precibus dari : quæ cum non potest quæ sunt meliora obtinere, solet aliquando minora mala tolerare, et populi levitati aliquid concedere.