/ 108
9. (1582) De spectaculis. Cap. 5. [Tertia ac postrema syntagmatis iuris vniversi pars, liber XXXIX] « De spectaculis. Cap. 5. » pp. 818-825

Verùm hæc non sunt absolutè intelligenda, sed cum temperamento : nam quædam sunt certamina publica, quæ non quæstus causa, sed virtutis exercentur, quorum athletæ non sunt infames. […] , Non oportet ministros altarus, vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, qui aut in nuptÿs aut in cœnis exhibentur interesse, sed antequam thymelici ingrediantur, surgere eos de conuiuio & abire debere. […] Non enim videntur soli equi currentes, sed & clamores, & blasphemiæ, & multi intempestini sermones audiuntur, mulieres prostitutæ in medium prodeunt & spectantur, molles & effœminati. […]  : attamen non Dirimachium, sed Thelemachum esse dicunt monachum, & ab Honorio Romæ legem hanc conditam testantur. […] Sed de duello, quod non voluptatis causa, sed vel purgationis seu iudicij causa committebatur, dicemus Deo fauente in iudiciis.

/ 108