Sed objicis fortasse, eos in templis non in turpibus argumentis versari, sed sacras historias referre. quod utinam verum esset, et non potius ad movendum populi risum, obscœnissima quæque actitarent. […] Vincit officium linguæ periculi magnitudo : eo amplius quod hæc etiam turpitudo suos patronos habet, non quosvis de populo, sed viros eruditionis et modestiæ opinione præstantes. […] Cupiditas autem muliebris sexus latius patet, majoresque multo impetus habet, non solum in corruptissimis hominibus et pravis, quales sunt qui puerorum amoribus indulgent, sed in aliis etiam viris aliqua probitatis et modestiæ laude conspicuis. […] Quod si non obtinemus ut ludi scenici penitus amoveantur, et placet nihilominus eam oblectationem populis dare : quod jus et æquitas postulare videtur, impetrare certe cupimus, ut delectus aliquis sit, neque promiscue licentia quidvis agendi histrionibus concedatur : sed legibus certis circumscribantur et finibus, quos nemo impune transgrediatur. […] Denique populus intelligat histriones non probari a republica, sed populi oblectatio ni atque importunis precibus dari : quæ cum non potest quæ sunt meliora obtinere, solet aliquando minora mala tolerare, et populi levitati aliquid concedere.