Non ingrediemur disputationem de omnibus spectaculis in genere, tam veteribus quam novis : sed de ea tantum specie quæ adversus hoc præceptum impingit, et quam diximus esse inflammatricem libidinis. […] Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam minus etiam per mulieres repræsentat, sexum pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scenam erubescant. […] Legatur Homilia tertia de Davide et Saule, quam in spectaculis consectandis totam consumit. […] Maximo lib. 6. cap. 5. uxori libellum repudii dedit, nullam aliam ob causam, quam quod se ignorante, ludos spectare ausa fuisset. […] Itaque nihil omnino damnosius quam spectaculis assidere, quando per voluptatem facilius ac proclivius obrepunt vitia.