Sic enim accepimus rusticos veteres, non eos quos ab aratris et ligonibus ad prætextas et fasces Romani evocabant, sed facetos, et dicaces Atticos per vindemias fervente musto, spumante cuppa, labris vuarum succo, genis fæce apprime purpuratis, convicia invicem jactitasse ; tum post multiplices choreas, per pagos et κώμας (unde et Comediæ nomen) discurrentes, obvios quosque lepidis illis et bonis dictis impetiisse. […] Hoc enim profiteri omnes cogimur usu rerum et experientia edocti, animo per libidines corrupto nihil altum inesse. […] probatam osculo, morte plectebant : et ipsam libidinem in theatris, ipsam Venerem per oculos inmissam sine crimine habebant ? […] utroque autem apte concinneque utentes ea quæ dicunt si per se laudabilia sunt, efferre in maius ; si jacent, erigere, et ut vendibilia proponere ? […] Itaque per me licet, Ciceronem totum refinxerint ?