Histrionum impudici motus et gestus, fractæque in fœminarum modum voces, quibus impudicas mulieres imitantur, quid aliud nisi ad libidinem inflammant intuentes, per se ad vitia satis proclives ? […] Recte enim atque sapienter Salomon, « Quasi per risum, inquit, stultus operatur scelus. […] » Qua ergo fronte histriones de foro raptos e publicis diversoriis in templum Christiani inducent, ut per eos sacra festorum lætitia augeatur ? Aut qui conveniat, uti Augustinus contra antiquos Romanos ait, histriones ignominia notare, atque in infamium numero ponere, per quos divinis cultus honestatur ? […] Risus, plausus, clamores an id præstent, per se quisque considerabit.