Ubi hæc non sunt, carnes sanctæ nec haberi possunt nec comedi. […] . « Nec satis hæc culpa est ; etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personæ interponuntur Deorum. […] . « Ecclesia Dei inter multam paleam multaque Zizania constituta multa tolerat, et tamen quæ sunt contra fidem vel bonam vitam, non approbat, nec tacet, nec facit. […] Sed ne forte hæc spiritalia secundum carnem adhuc carnales acciperent, nec virtutes cogitarent, quas mulieres illæ significant, sed ipsas cogitando carnaliter deperirent, consulto juniores legere sunt illa prohibiti, quæ sicut spiritaliter accepta vivificant, ita carnaliter intelligentibus ipsa carnalis intelligentia occasiones carnalis concupiscentiæ subministrant.