/ 126
10. (1731) Discours sur la comédie « Lettre Française et Latine du Révérend Père François Caffaro, Théatin ; à Monseigneur L’Archevêque de Paris. Imprimée à Paris en 1694. in-quarto. » pp. -

Imo nequidem noveram quonam more Comœdia Parisiis daretur, cum comica Molieri Carmina nulla unquam, aliorum paucissima, nec attento animo, evoluissem, et aliunde una ex fama Ritualium notitiam haberem, nec ipso etiam Parisiensi lecto. […] Re penitus excusa mihi plane persuasum est quidquid altera ex parte ad Comœdiam excusatam habendam affertur, leve esse prorsus ac frivolum ; stabile vero et inconcussum quod e contrario tenet Ecclesia, cum nimirum iis, quos in morbo a sacro viatico arcendos decernit ni vitæ ante actæ instituto penitus abdicato impactam eo populis offensionem eluant, Comœdos annumerat, nec ad sanctos ordines, si quando eos ipsi postulent, suscipiendos, vult admitti.

/ 126