Id vero in hac hominum consuetudine fieri non posse declarant non tantum Demosthenis in Æschinem actiones, non Ciceronis pro Roscio patrocinium quo multum sudat magnus orator ut Comœdum unum virum esse bonum judicibus persuadeat : et vero id nunquam efficeret, nisi simpliciter et serio affirmaret, tam bonum virum esse, ut eam ob rem unus esset indignus qui in scenam prodiret : sed maxime gravissima Sanctorum Patrum auctoritas per omnes ætates ab illis Romani Imperii temporibus perpetua serie pene ad nos usque deducta, qui nihil magis in spectaculis quam luxuriam impunitam, nihil minus in histrionibus quam vitæ probitatem deprehenderunt. […] vel maxime : inquiet, Ecce illam apporto, utere.