o pretiosam artem et cujuis præferendam quæ quod est in Rep. maxime expetendum, civitates ipsas, imo provincias et regna in officio continet, et ad virtutem suavissime conducit ! […] « Si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate præjudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renunciationis nostræ testimonium in lavacro, quæ diabolo, et pompæ, et angelis ejus sunt mancipata, scilicet, per idololatriam. » Atque illud maxime vos animadvertere cupio, Judices, privatam ejus interdicti causam in scenicis spectaculis nullam assignari, sed generaliter spectacula omnia ut circum, ut venationem, ut gladiatorium munus prohiberi.