Id sapientissimi inter Ethnicos tanquam inconcinnum rejecerunt, unde et Aristides Sophista id Smyrnensibus dissuadere conatus est, asserens Deorum festis comœdias non convenire, quia in festis semper dicenda sunt honesta et optima, cum etiam voce præconis iis qui aderant GREC, hoc est benedicere, denunciaretur, ergo non convenire ad divinos honores turpissima verba usurpare.