/ 523
510. (1609) De spectaculis pp. 127-188

XVII. « Spurcitiam per mulieres in scena repræsentari ait, et prostibula publicæ libidinis hostias in scenam proferri perditas fœminas » ; quas insigni impudentia corpora etiam nudasse, omnemque ætatem objecta specie libidinis expugnasse passim atque corrupisse, sua quoque ætate Chrysostomus multis locis accusat, ac præsertim homilia sexta extrema ad secundum caput Matthæi longa oratione invectus in spectaculorum vanitatem. « Deinde, inquit, quale illud est, cum in plateis nudam fœminaam nolis aspicere, imo neque domi quidem, sed etiam si id forte contingat in injuriam tui factum putes : cum vero ascendis theatrum, ut violes utriusque sexus pudorem obtutusque proprios pariter incestes, nihil tibi inhonestum credas accidere ? […] nisi forte credis eandem rem non similiter esse turpem, cum separati sumus et cum congregati omnes una sedeamus. […] » Quod si mulier sponte, ac forte in foro obvia, et neglectius culta sæpenumero curiosius intuentem cepit ipso vultus aspectu, isti qui non simpliciter, neque fortuito, sed studio et tanto studio, ut Ecclesiam quoque contemnant, et hac gratia pergunt illuc, ac totum ibi desidentes diem in facies fœminarum illarum nobilium defixos habent oculos, qua fronte poterunt dicere, quod eas non viderint ad concupiscendum ? […] In qua disputatione cum multa dixerim, fortasse etiam plura quam opus erat : sentio tamen pro suscepti argumenti amplitudine et rerum copia, mali gravitate pauca esse dicta, multaque prætermissa a nobis fuisse necessario, ne lector, si quis forte in hæc inciderit, copia et multitudine premeretur videlicet.

/ 523