Itaque castitatem, etiam in verbis et gestibus contineri diximus ; ut contra libidinem etiam in talibus consistere, sive privatim fiant, sive publice ; sed hoc maxime, ubi pluribus imminet periculum, et quo plures sunt spectatores, eo plus artis impenditur. […] Ne quid enim relinquerent ab Ethnicis in Deorum suorum honorem institutum ; quod non accommodarent Christianis sacris, etiam scenicos ludos introduxerunt, quibus festis diebus ; etiam alicubi in templis ipsis, comœdias actitarent. […] Producuntur in theatrum mulieres cultu meretricio, vocem etiam ad movendos auditores componentes et inflectentes. […] Id etiam Augustinus de Romanis antea testatus est. […] » August. etiam lib. 2 de Civit.