[NDA] « Si quis ergo in nostram urbem venerit, qui animi sapientia in omnes possit sese vertere formas, et omnia imitari, volueritque poemata sua ostentare, venerabimur quidem ipsum, ut sacrum, admirabilem, et jucundum : dicemus autem non esse eiusmodi hominem in republica nostra, neque fas esse ut insit, mittemusque in aliam urbem, unguento caput eius perungentes, lanaque coronantes.