/ 87
5. (1599) Des spectaculis pp. 406-419

Et putabimus tamen quæ a modestis hominibus fugiuntur, ea cælestibus esse grata ? […] Et ipse cogitabam in templis, festisque Divorum omnia ad pietatem et modestiam comparanda esse. quibus rebus animus excitatur ad religionem et ad rerum divinarum contemplationem, iis communiter et privatim vacandum esse. […] Mulieris autem aspectu pulcræ et ornatæ, præterea gestus et verba in molliciem fracta adjungentis, quid potentius esse possit ad illiciendas animas, atque in sempiternam mortem impellendas, inflammandasque libidine ego sane non video. […] Neque excuses, nostra theatra non esse conferenda cum antiquis neque majestate operis, neque ludorum apparatu. […] Nam si magno vectigali, sublato theatro rempublicam privari accuses, risum tenere non potero : neque enim tanti lucrum esse debet, ut mores populi et religio negligantur : neque deerunt aliunde rationes, si theatra repudiemus, ad egenorum inopiam sublevandam.

/ 87