/ 87
4. (1631) Panegyrici et orationes « ACTIO IN HISTRIONES PANURGUS ORAT PRO HISTRIONIBUS UT IN URBEM ADMISSI ABULAS DOCERE PERMITTANTUR. ORATIO IX. » pp. 297-324

Aliquas esse Rhetorum præceptiones audivi tantum, quibus isti nihil non persuadeant : dialecticas captiones, et subtilem disputandi loquendique rationem, qua isti quem libet irretiunt, vidi qui reformidarent : externam severitatem et vultus tristitiam popularem esse semper existimavi. […] Eam igitur maculam qua offenduntur, aut a tragœdiis, aut ab earum docendarum arte oportet esse contractam. […] Solem e mundo velis eripere si necessarium sibi cæcus esse negaverit, nocere etiam luscitiosus juraverit ? […] Eo autem tempore si quis existimatita esse feriandum, ut ab omni penitus opere, ab ipsa corporis animique delectatione cessetur : is profecto mihi quæ sit hominum consuetudo, quæ rerum humanarum natura, quæ tyrannis otii atque inertiæ nondum assecutus esse videtur. […] Sed ut sanctissimos illos fidei nostræ coryphæos, Religionis buccinatores, virtutis antesignanos summo semper in honore apud me esse volvi (quicquid isti de nostra impietate calumnientur :) sic eorum contra nos voces quanquam multas et graves nunquam mihi pertimescendas esse putavi.

/ 87