Hac enim licentia ad omnes libidinum impuritates abusi Dionysiaci artifices, quas continentiæ strages, quas castitatis cædes non ediderunt ? […] Hoc enim profiteri omnes cogimur usu rerum et experientia edocti, animo per libidines corrupto nihil altum inesse. […] Aiunt enim astrologi pædagogorum et histrionum eandem essegenituram, sub Aquario adjuncto ad Cepheum. […] solum enim quod ab Hortensio mutuum acceperant, id Ciceroni reddiderunt. […] Quintilianum : neque enim possum committere ut error hic in plebeiorum mentibus diutius resideat.