Prohibeantur ergò Spectacula quæ nequitiâ, verbis obscœnis & vanis temerò profusis plena sunt : quod enim turpe factum non ostenditur in Theatris, quod verbum impudens non proferunt qui risum movent Scurræ & Histriones ? […] Umbræ enim transitus est tempus nostrum… Venite ergò & fruamur bonis quæ sunt, & utamur creaturâ tanquàm in juventute celeriter ; vino pretioso & unguentis nos impleamus. […] Quod enim Spectaculum sine idolo, quis ludus sine sacrificio, quod certamen non consecratum mortuo ?