Solent enim homines tantum probro dare abusum voluptatum quas cum reliquis animantibus habemus communes, et quibus velut in similitudinem brutorum degeneramus. […] Hæc etsi inter se differant habent tamen aliquid commune, quod in omnibus postremum illud de turpitudine immiscebatur : et dum ea quæ inhonesta sunt diis suis affingebant, ea magis auribus et animis inculcabant. […] Secundum autem non minus nos afficere debet, quod tales ludi originem habuerunt ab Idololatria et Superstitione : cui si nuntium remisimus, nihil deinceps nobis cum Idololatris debet esse commune.