Nam si res agitur doctrina, facundia, et severo illo supercilio, quibus apud timidas mulierculas auctoritatem sibi confecerunt : quid est quod ego, homo infantissimus hac in causa sperare possim, cui si qua historiæ veteris cognitio est, totum debeo tragœdiis quas ago, siqua vis exercitatioque publice dicendi, a commentitiis illis animorum in scena perturbationibus emanat. […] num decipio consessum hunc universum quem testem hac in causa, suffragatoremque habere non renuo ? […] Perorante Cicerone cessit Roscio Catonis gravitas in causa Murenæ, Sex. […] nullæ jam Diis aræ extruuntur, nulla idolis sacra fiunt, ludi celebrantur animi causa non superstitionis.