XXXVIII. cum Audas Episcopus apud Persas templum ea cause Pyræum dictum quod in eo coleretur ignis, evertisset ; laudat quod maluerit mortem sustinere, templaque Christiana dirui, ne illud, uti jubebatur, denuo instauraret ; accusat tamen quod templum temere evertisset, Pauli Apostoli exemplo producto, qui nullam aram Athenis evertit, e multis quas vidit ineptis superstitionibus sacras : verbis tantum accusavit errorem.